Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1582. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN.

1852 FEBRUÁR 19. 115 Domini Michael Reway et Nicolaus Isthuanffy, nec non Ma­gister Emericus Pete Prothonotarius, et his Yicecomites quo­que cuiuslibet Comitatus, ac, nomine Fisci, Director Causa­rum Regiarum adiungantur. Pro cognitione vero earum, quae est inter Morauos ac fideles Regnicolas Hungaros suae Ma­iestatis, nominantur Reuerendissimus Dominus Nicolaus The­legdinus Episcopus Quinqueecclesiensis, Magnifici Domini Balthasar de Batthvan et dictus Nicolaus Istuanffy, ac Ma­gister Gregorius Balogh Prothonotarius, quibus similiter Yicecomes cuiuslibet Comitatus, et, Fisci nomine, Director adsit. Ad rectificationem autem earum metarum, quae est inter Polonos et Comitatus Scepusiensis, Arua et Saaros et alios circa confinia Polonica constitutos Regnicolas, tum ma­ximé ad cognitionem limitationis illius, quae est in Comitatu Scepusiensi, inter subditos suae Maiestatis et tredecim oppida Regi Poloniae inscripta, superioribus annis facta, nominantur : Reuerendissimus Dominus Stephanus Feierkewy Episcopus We­sprimiensis, Magnifici Domini Michael Warday et Franciscus Reway, item Egregii Franciscus Ibrany Yiceiudex Curiae et Magister Yalentinus Baraniay Prothonotarius. quibus quoque adiungatur Yicecomes cuiuslibet Comitatus, et, Fisci nomine, Director Causarum suae Maiestatis. Qui cum Commissariis aliarum Nationum, diuersis temporibus et locis, ad constitu­endum et praefigendum a sua Maiestate diem, ad loca liti­giosa proficiscantur, cognitisque partium differentiis, et earum­dem propositionibus et allegationilms auditis, admissis etiam earundem partium quibusuis probabilibus documentis, ea sta­tuant, exequantur et finiant, de dictis litigiosis metis, quae de iure Regni visa fuerint, et ea quoque restituant, quae antea adiudicata fuerunt. Quod si autem aliqui ex nominatis Com­missariis, ob graues causas, proficisci nou possent, habeant po­testatem caeteri Commissarii, loco absentiuin, alios idoneos eligendi et secum accipiendi. (VII.) Quoniam autem Regnum quoque Sclauoniae con­queritur de suis limitibus, statutum est, ut illi quoque Regni­colae, iu primo ipsorum Conueutu, de idoneis Commissariis, qui differentias eorum metales cognoscant, sibi prospicere et nominal'e possint. 8*

Next

/
Thumbnails
Contents