Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1582. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN.
116 POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. (VIII.) Postulant autem a Sua Maiestate Status et Ordines, ut ad futurum annum, absolutis Imperialibus suis negotiis, ad quorum tractationem se festinare sua Maiestas «licit, ad hoc suum Regmim redire, interea vero, ut petitum est, communes eiusdem Regni libertates, quibus semper commoda et dignitas suae Maiestatis couiuncta sunt, certis quibusdam damnosis introductionibus et abusibus, suae Maiestati antea specificatis, obfuscatas, iterűm reddere, formamque veterem Regni reducere dignetur. Nos itaque, praemissa supplicatione fidelium subditorum nostrorum, Dominorum Praelatorum, Baronum, Magnatum ac Nobilium, aliorumque Statuum et Ordinum dicti Regni nostri Hungáriáé et partium ei subiectarum, clementer admissa, praedictos uniuersos et singulos articulos, Nobis, ut praemissum est, praesentatos, praesentibus de verbo ad verbum insertos et inscriptos, ac omnia et singula in eis contenta, ratos, gratos et accepta habentes, eisdem Nostrum Regi um consensum beneuolum, pariter et assensum praebuimus; illosque et quaeuis in eis contenta, authoritate Nostra Regia, acceptauimus, approbauimus, ratificauimusque et confirmauimus; offerentes Nos clementer, quod praemissa omnia, in omnibus punctis, clausulis et articulis, tam nos ipsi inuiolabiliter obseruabimus, quam per alios omnes fideles subditos Nostros, cuiuscumque status et conditionis existant, obseruari faciemus; imo acceptamus, approbamus, ratificamus et confirmamus, harum nostrarum vigore et testimonio literarum. Datum in arce Nostra Regia Posoniensi, decimanona die mensis Februarii, anno Domini millesimo quingentesimo octogesimo secundo, Regnorum Nostrorum Romani septimo, Hungáriáé et aliorum decimo, Bohemiae vero anno similiter septimo. Rudolphus. Electus Colocensis ac Episcopus Jauriensis. Joannes Joo. (Eredeti példánya a bécsi udvari kamara levéltárában.)