Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN

1580. FEBRÜAR- ÉS MÁRCZ1US1UN. 393 siensi arendabat , carere potest. Et qui dominus Stephanus Mathesy praepositus .Tauriensis, iam diu Maiestati suae cae­sareae et regno, tarn in iudiciis octaualibus, quam aliis rebus suae industriae commissis, prompte et fideliter inseruit, lingua­rumque peritia et rerum experientia pollet; supplicant Status et Ordines, ut Maiestas sua caesarea titulum episcopatus Ti* niniensis, cum illis duabus abbatiis ei conferre haud grauetur, quae quidem exiguos prouentus habent. Supremi trans Danubium capitanei officium, sicuti antea, ita nunc quoque a sua Maiestate caesarea viro cuipiam ido­neo Ungaricae nationis dari, Status et Ordines regni postu­lant; atque iis conditionibus, quibus id assumi et administrari possit. Nam quod cum iis, cum quibus ea de re tractatum est, nihil concludi potuerit, eas fuisse causas Status comperiunt, quod nullum eis in milites confiniorum praesidiarios impérium, aut iurisdictio dabatur, relicta ei sola paucorum comitatuum iurisdictione, in quibus quam parum virium et laboris situm est, aperte constat; ita, ut illis hoc vitio verti nequeat, qui potius oblatum officium recusare, quam non aequis conditio­nibus assumere sint coacti. Quod vero sua Maiestas caesarea innuit, Status et Ordi­nes regni petere, reliquas quoque locorum finitimorum prae­fecturas et capitaneatus fidelibus suis Hungaris, non creatione sed natura indigenis, conferri, adeoque nedűm Germanos ac aliarum exterarum nationum homines, sed eos etiam, qui in Hungarorum numerum assumpti receptique essent, ab iisdem prorsus excludi; Status et Ordines regni se eam mentem non habuisse dicunt, ut tam generaliter id caueretur, quum inter exteros etiam viros bonos et militares reperire sit. Sed illud graue eis accidit, quod a confiniis Dalmatiae et locis mariti­mis incipiendo, usque ad Zakmar, omnia fere loca praecipua, paucis exceptis, apud praefectos exteros habentur, exclusis Hungaris, veluti minus idoneis, quum tamen non deessent egre­gia virtute viri et adolescentes, quibus omnia illa magis, et maiori tam suae Maiestatis, quam regni commodo, committi possent. Quod quidem eo magis acerbe ferunt, quod Iiis tempo­ribus etiam si multi per vulnera et pericula ac labores serui­ant, neque plerisque pecuniae suppetunt, quod si etiam ab

Next

/
Thumbnails
Contents