Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN

394 A rOZSONVI ÜUSZÁGGYŰLÉS officiis et praefectüris, quae reliqua suut, excludantur, quid faciaut aliud, quam ut ipsis scitu et squalore ac fame consene­scentibus, exterorum opulentiam et diuitias spectent, et eorum seruitio pareant, qui postmodum aucta re congestisque opi­bus cliscedentes, eos in ipsis periculis deserant. Eos autem non aliam ob causam in Ungaria per Maiestatem suam tam frequentes teneri Status existimant, quam quod Ungaris eorum­que constantiae diffidat.. Quod tamen quam immerito sustiue­ant reliquiae liuius regni, Deus optimus maximus aperte nouit, qui nisi sponte naturaque fidem et aduersus Maiestatem suam caesaream íidelitatis obsequia retinerent, ab iis sane cogi ne­quaquam possent; quod iam saepissime pluribus argumentis comprobatum est. Neque vero baec a sua Maiestate caesarea per Status et Ordines odio exterae nationis,aut inuidia dicta esse existimari debent; quum omnes in Christo, cuius fidem profite­mur, fratres simus, sed ea solum consideratione, quod sicuti Au­striacis,autBauaris, vei Sueuis, graue molestumque esset Unga­ros in eorum patria ipsis imperitare, si contra Ungaris aeque ac­cidat, graue molestumque ipsos ab exteris iam fere sub iugu.ni missos esse et talibus parere, quibus ipsorum aut patriae salus nequaquam carior esse potest, quam qui in ea geniti et educati sunt. Unde Maiestas sua caesarea videre potest, quid liaec mutatio et ordinis Ungarici immutatio tam Maiestati suae, quam regno profuerit, postquam quaedam confinia, mendicato hincinde commeatu, sustententur, quaedam adeo lacera sunt, ut ruinam minentur, quaedam vero omnino collapsa sint, ad quae olim per Ungaros ea cura adhibebatur, et eorum muniti­oni et praesidii intertentioui abuncle omnia suppeterent. Neque vero obesse deberet, quin Ungaris officia et praefectu­rae darentur, quod suae Maiestati caesareae, ad subsidia confiniorum ex sacro Romano imperio ac prouinciis serenis­simi principis et domini Caroli archiducis contributiones fiant, quum id antea quoque factum sit, tempore diui olim imperato­ris Eerdinandi piae memoriae, neque tamen ab officiis Un­gari fuerunt exclusi, et deinceps etiam tam ipsum impérium, quam reliquas prouincias, sui non minus, quam Ungarorum causa, contribuere conueniat, per quos ad reliquam Christia­nam rempublicam inuadendam hostis viam et aditum habet-

Next

/
Thumbnails
Contents