Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN

390 A POZSONYI ORSZÁTÍÜÍÜLÉS uari deberet, sed ut vulgi clamoribus satisfieret. Cum autem baec talis exactio manifestum praeiudicium nobilitati adferat: sua caesarea Maiestas, cui talia auertenda sunt, dignabitur iam tandem effectu ipso ostendere, ut Status se non frustra tot quaerelas fecisse, sed aliquando exauditos esse sentiant. De negotiis regnicolarum, seu supplicibus libellis, qui partim ad cameram, partim ad consilium bellicum tradi so­lent, declarationem suae Maiestatis caesareae Status et Ordines regni intelligunt; nimirum, ut in consultandis, tractandisque negotiis mere Hungaricis, iusticiam scilicet, iura, libertatesque regni concernentibus, consiliarios Hungaricos sua Maiestas ad­bibere in consilium velit, ideoque duos ad minus, unum scili­cet ecclesiasticum, alterum secularem tam in aula Maiestatis suae, quam Serenitatis Yestrae continue residere debere, ut cum iis negotia Hungarica tractari possint. Quod quidem Maie­statem suam caesaream non ab re postulare Status censent, et ipsos quidem dominos consiliarios boc baud grauatim factu­ros existimant, dummodo eis de salario solito ac diurnarum ex­pensarum solutione, quibus in aula manere queant, prouidea­tur; alioquin vix tantos sumptus per se toleraturos. Verum ta­men Status et Ordines non sine gemitu et dolore experiuntur, res mere Ungaricas, etiam in praesentia consiliariorum Un­garorum, cum exteris]tractari, quod in bis comitiis factum est. Postquam quid nuncius passae Budensis kuc missus voluerit, nemo ex Ungaris nunc bic frequenti numero praesentibus sciat, quamquam quid magis ac verius Ungaricum negotium sit, quam tractatus Turcici et induciae, cum eis pactae. De quarum tamen modo et conditione ac tractatibus Ungaricum consilium nihil; plane intelligit, licet de regni Ungariae salute, deque omnium capitibus, bonis et fortunis agatur; et Ungari suae incolumitati magis meliusque consulere norint, quam ii, qui íneque hona ulla inter ipsos subent, neque ut quicquam amit­tant, aut aliquod periculum habeant, metuere possunt. Suppli­ces etiam libelli nunc ex pleni consilii Hungarici praesentia, ad dominum R liberum et alios pro informatione reiiciuutur, a quibus miseri homines liuc illuc missi et fatigati, infectis re­bus, desperato fine, discedere coguntur. His abusibus plane fac­tum est, ut iam hoc regnum alioquin a Thurcis undique de na-

Next

/
Thumbnails
Contents