Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN
1 5bO. FEBRUÁR- lós MÁlfCZIUSBAN. 391 « statum. in prouinciae formám redactum appareat, et pauca autiquae libertatis vestigia supersint. Sed quum sua Maiestas caesarea alia quoque regua et domiuia sua. inter quae Ungaria etiam lioc rerum statu non infimum locum tenet, in suis veteribus praerogatiuis clementer conseruet, spem firmám babent fideles quoque Status et Ordines, fore, ut sua Maiestas caesarea ipsos quoque, sub quorum umbra et scuto reliquae prouinciae quiescunt, restituta in integrum regni forma, benignitate et dementia sua amplectetur, et rerum Ungaricarum consultationem, nulla in iis diuersitate intermixta, 'cum Ungaris communicabit, eumque sequetur ordinem, quo Status ipsi contenti esse, et tot querelis remedium adkibitum conspicere possint; atque ubique constitutiones anni 1569. a Maiestate sua caesarea citantur, quibus insertus est ordo ille, qui in camera et consilio bellico nunc obseruatur, Maiestas sua caesarea reuocet etiam in memóriám ea, quae anno 1578. postea sancita sunt, quibus Ungaros consiliarios etiam in rebus bellicis adbibendos regnicolae communiter petiuerunt, quod etiam in supplicatione, quae viuente imperatore Maximiliano clarissimae memoriae suae caesareae Maiestati nunc regnanti, publico nomine exbr bita fuerat, aperte inseruerant. Locumtenentiae officium, quod pars praecipua palatinatus est, Maiestas sua caesarea eo modo in integrum restituere dignetur, ut babeat potestatem conferendi bona in absentia suae Maiestatis iis, qui ea merentur, iuxta numerum autiquitus ei officio tributum. Si caesarea Maiestas sua episcopatum Agriensem suo episcopo, propter causas a sua Maiestate caesarea allatas, boc tempore restituere non potest, quamquam et is aeque ac alius ad eius curam gerendám idoneus videtur; tamen, ut suo commodo et regni sui defensioni melius consulat, dignetur illius loci praefecturam Ungaro dare, qui praefecto omnium rerum et totius administrationis meliorem curam geret, quam is, cui nunc ea commissa sunt. Sicuti boc ante annos octo et viginti dum ea arx validissimo Thurcarum exercitu, bimestri obsidione, oppugnaretur, experientia docuit, quo tempore a solis Ungaris nullo extraneo propugnante, Dei auxilio conseruata fuit-Quod quidem sinunc (quod procul absit) accideret, omnicom-