Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN

1580, FEBRUÁR* ÉS MÁRCZIÜSBAX. 389 bonis dominorum Banffy boc anno usurparunt, ablata ab ipsis decima, ex qua se ipsos lioc turbulento tempore, amissis Tur­cica rabié bonis, sustentabaut, quibus Maiestas sua caesa. rea, ad crebras suas et totius regni supplicationes, hoc paruum commodi remittere recusauit. Quamuis autem in decretis an­ni 1574. clara extet constitutio, qua Maiestas sua caesarea de­cimas in locis prorsus et penitus ad confinia propinquis aren­dare posse statuitur, tameu iam illae in remotioribus quoque partibus, ut in comitatu Ungh, Beregh et Ugocha, Thurocz, So­proniensi et Castriferrei dominis terrestribus non conceditur, literis ex camera aulica ad capitulum superinde datis. Dein­de decimae ipsae, in comitatu potissimum Zathmariensi, a de­cem vel duodecim milliaribus cum extrema miserae plebis per­nicie et ruina, in manipulis et capetiis, vehi compelluntur, et miseram plebem milites statim a vectura decimae ad priuatos usus suos, cum curru et iumentis, adigunt. Itaque Maiestas sua caesarea decreta,per Maiestatem suam, eiusque antecessores con­firmata, nunc quoque rata habere dignetur. Earum vero, quae suae Maiestatis nomine arendantur, decimarum praecium sua Maiestas, cum aliis tum capitulo Agriensi soluendum iubeat; ne capitulares ipsi suo aere defraudentur, sed potius ad regni et Maiestatis suae seruitia promptiores sint, quibus iam a quad­riennio nihil solutum esse dicitur. Tricesimarum quoque indebitam exactionem, qua Status et Ordines supra modum grauantur, frequenter suae Maiesta­ti propositam esse meminerunt. Quam tamen Maiestas sua non­dum sustulit, sed potius impunitate factum est, ut cum ubique» tum Sopronii ab iis commeatibus, quae Yiennam, dominis in aula aliquando existentibus, vehuntur, tum a minutissimis qui­busdam rebus, de una villa iu aliam venum ferri solitis, trice­sima insolita exigatur. Accedit huc, quod quum ab allodiatu­ra dominorum et nobilium nulla alias tricesima exacta sitj postquam ea est ex praecipuis nobilitatis praerogatiuis, idque publicis decretis cautum sit; boc tamen tempore nequaquam obseruetur. Quin potius cuidam magnati in camera aulica, ne tricesima de suo pecore in allodio proprio educato exigeretur petenti, quod id publica etiam constitutione esset confirmatum, responsum sit: non ideo publice esse decretum, ut ea res obser-

Next

/
Thumbnails
Contents