Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN
1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN. 385 quam si plurimos male aut tarde solutos teueat. Sicuti exemplo sunt praesidiarii Papae et Vesprimii aliisque locis certiora stipeudia et praefectos Ungaros habentes, apud quos tales abusus nou committuntur. Quoad victualia etrerum vecturam Status etOrdiues regni? suo muneri et officio minimé defuerunt, quin potius requisiti tam ad Zendreo, Kalló, Thokay,Zakmar et alia loca,magnam omnis generis commeatus quantitatem dederunt, eamque ipsimet colonorum opera inuexerunt. Cuius pretium in liunc diem solutum non est, neque ut solui aliquando debeat spes est. Proxime quoque Canisam, ad quadraginta plaustra commeatus, a comitatu Castriferrrei data sunt , neque precium numeratum. Similiter e comitatu Zaladiensi factum est. Ratio quidem victualium, si ad eum Statum et Ordinem reuocaretur, qui in Ungaria seruari solitus est, confinia non ita frequenter, neque tam periculose egerent. Verum administratio Germanica et mutatio veteris ordinis baue penuriam videtur inuexisse ; postquam uni militi Germano tantum frumenti aut farinae dari in diem sólet, quantum nostrati ad plures sufficeret, et longe minori precio, quam in foro emitur, quod Agriae videre est, ubi mensura tritici in foro florenum cum dimidio valet, ea tamen militibus pro sexaginta numis distribuitur, et idem ubique fit iuxta formulám magistris victualium per commissarios Germanos datam. In vino quoque nulla est aequalitas, quum idem apud eos vile quod optimum valeat; cum tamen diverso meliorique ordine, aestimata vera rerum qualitate et precio quod modo crescere, modo imminui sólet, omnia fieri deberent, Canisiense etiam praesidium propterea in commeatu penuriam patitur, quod a colonis, ultra arces Thurcicas manentibus, facta quadam pactatione, pecuniam exigit; qui quum sint Tburcis tributarii, securius illuc omnia possent inferre, quam e comitatu Castriferrei, qui iam aliquot vicibus per Turcas in seruitutem sunt abducti, quod obuiam illis Canisam non venerint, aut quando venerint, tam parua manu fuerint, ut fusi fugatique et miseros vectores cum equis et iumentis et commeatus ipsos bostibus trucidandos aut abducendos permiserint. Neque aliter bisce rebus consuli posse Status existimant, quam ut, veteri ordine obseruato, Ungari milites conducantur, minus Magyar Országgyűlési Emlékek, VI. 25