Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN

386 A rOZSONYI OnSZÁCOYM.ÉS et stipendii poscentes et commeatus, aeque tamen seruientes, aut certe externi milites tam equites quam pedites ad regulám et normám Ungarorum redigantur. Decimarum quoque exactio et quicquid inde residui est, sub assecuratione, neque tamen solutione precii ablatio, per capitaneos, cameram Scepusiensem et officiales Maiestatis suae •caesareae fieri consuevit, de qua antea quoque saepissime Status conquesti sunt. Fit vero potissimüm Agriae, ubi miserae plebi ad eam arcem pertinenti, postquam decima et nona exac­ta est, omne quicquid remanet, aufertur; ita, ut iam a praefec­tura Stepbani Sokliosy, usque in bunc diem, in quatuor fere vindemiis, pro ablatis vinis nihil prorsus eis, vel parum omnino dátum sit. Qua in re oppidani Felnemethienses, miserias suas conquerentes, hic sunt, sed ad diversas informationes reiecti, non nisi cum suspiriis et lachrimis, finem malorum expectant. In Thokay, Zakmar, Zendreo non minor etiam crudelitas exer­citur, ut ubique bona et villae ac vineta, ad arces Maiestatis suae pertinentia desolata, lacera atque in maioribus longe mi­seriis posita sint, quam caeterorum. Yineae autem, ex quibus centum vasae vini et amplius olim colligebantur, incultae et dumis ac vepribus obsitae, vix unum aut alterum vas vini produ­cunt. Quo fit ut officiales, remissa diligentia et industria, bonis miserae plebis inliient, et ea auferant, a militi extero, instar harpyarum, sine modo consumendi. Cum arx Thokay a rebelli­bus recuperaretur, testes ii esse possunt, qui interfuerunt, ali­quot millia vasorum vini in arce et oppido reperta esse; ubi nunc quam paucissimum vinum sit, et quam parum duret, omnes vident. Vulgo olim dici solebat, tantam copiam vini ad arcem Agriensemcolligi,utsi omne illud in unum vas collige­retur, atque illud terebro perforaretur, vix per totum annum efflueret; quo quidem dicto magna et affiuens copia significa­batur. At nunc quamuis iidem sint proventus et fortassis etiam multis in locis aucti et amplificati, tamen neque illi sufficiunt, neque abrepta a miseris hominibus vina, absumentibus nimirum omnia exterarum nationum militibus. Quae omnia propter mu­tatum administrationis Ungaricae modum, uti supra dictum est, evenerunt; fitque ex eo inversi ordinis abusu confinia quo­que, commeatu destituta in magno sint periculo. Quo tamen

Next

/
Thumbnails
Contents