Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN

384 Á POZSONYI OKSZÁGOYLXÉS ire soliti sunt, atque malis et ignauis nulla impunitatis speá reliqua esset. Yillarum distributionem militibus per capitaneos, more Thurcico factam, superioris quoque conuentus tempore Status et Ordines regni Maeistatis suae caesareae diligenter proposue­runt, et de ea tollenda constitutio etiam publica facta est, per suam caesaream Maiestatem"confirmata. Cuius exemplum una exkibetur. Quo magis mirantur regnicolae, hanc rem suae Ma­iestati caesareae ab iis, qui publicam ipsorum supplicationem tractarunt, non esse propositam. Unde an eiusmodi distributio, qua omne fere ius dominorum baereditariorum militibus tradi­tur, et illi suo patrimonio fraudantur, non possit regnicolis non merito esse grauissima, sua Maiestas caesarea benigne conside­ret. Nam misera plebs soluere censum, et praestare alia onera non parum grauia solet,primum Maiestati suae caesareae, quan» do dica et labores gratuiti et annonae et continui equites exi­guntur, deinde suis dominis, postmodum ubi tributaria in va­rias Tburcarum exactiones. Quod autem ultra haec omnia, usus fructus fundorum more Thurcico ad Timaros et Zpahias, uti vocantur, diuidi debeat, sicuti Canisae factum est, id vero quam ingemiscendum sit, quilibet videt. Ubi vero adducitur^ hoc subditis grauius esse non debere, quod eo pacto de soluti­one magis securi esse, et a quo ea petenda sit, scire possint, si­mulque ab aliorum militum molestiis eo liberiores sint; hoc profecto videtur eum abusum et molestiam non emendare, sed ratificare et sane ad mitiganda miserorum hominum mala nequaquam pertinet. Neque enim quod militi stipendium tar­dius soluitur, propterea sequi debet, ut bona regnicolarum ab ipsis adempta distribuantur, postquam miseris hominibus an­nonae aut pabuli precium, aut laboris alicuius merces, nunquam ex militari stipendio soluitur, etiam si ex eo, uti supra dictum est, detrahatur. Unde Maiestas sua caesarea iuxta nouissimae Dietae decretum,hunc abusum,toti regno praeiudicialem. prorsus tolli imperet, et pro defensione regni sui, commodiorique omni­um rerum statu, non solum UngariCarum, sed vicinarum quoque prouinciarum, inuenire dignetur modum et ordinem, ut mili­tes singulo mense solutos habeat, qui si pauciores erunt nume­ro, quam modo sunt, tamen plus in iis praesidii eollocabitui-j

Next

/
Thumbnails
Contents