Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN
1580. FEBRUÁR ÉS MÁRCZIUSBAM. 379 tatumue sit, quod postpositis iis, quae regio nomine a íidelibus regni Statibus et Ordinibus pro communi regni bono atque incolumitate proposita sunt, huiusmodi grauaminum expeditio primo omnium suscipi debeat vel etiam tale quid unquam autehac postulatum sit; nos haud praetermittendum duximus, quin hoc ipsum vobis in mentem vocaremus, benigne vos hortantes et requirentes, ut publicae necessitatis eam, quam par est, rationem habere sicque eorum, quae a nobis proposita sunt, deliberatione quam primum ac citra longiorem aliquam moram suscepta, postulatis nostris, quoaduspiam fieri queat, locum dare velitis, praesertim cum in iisdem non tam eo respexerimus, quid praesens inclyti regni status exigat, quam fideles regnicolae quid ferre possint. Neque enim mentis nostrae est tale aliquid vobis imponere, quod humeris vestris impar videri queat. Quo magis coufidimus, vos hoc loci ac ea in re, quae longo usu recepta vobis a maioribus vestris per manus tradita, tum etiam per se aequa et ad vestram patriaeque vestrae, cuius iucolumitas vobis merito prae caeteris omnibus curae atque cordi esse debet, conseruationemmaximénecessaria est, minus difficiles vos praebituros, sed tam promptos et obsequentes exhibituros esse, uti a vobis plane expectamus. Interim vero praefato serenissimo archiduci Ernesto, fratri nostro charissimo, ad pleraque grauamina resolutionem nostram transmittimus. Quae cum ad ea accommodata sit, quae praesens rerum status uspiam ferre visus est, nobis ita omnino persuasum habemus, vos eidem obsequenter acquieturos esse. Quod si vero tale quid sit, de quo ob rci magnitudinem tam subito, praesertim nobis a regno isto absentibus, nihil lioc tempore statui potuit; non omittemus, quin ad vos reuersi de iisdem praesentes vobiscum conferamus. Derceuimus enim rem ita instituere, ut annuente divino auxilio primo quoque tempore ad nostrum istud regnum propius accedere ac saltem in futuris proxime comitiis vobis adesse possimus: uti eius rei in propositione quoque nostra spem dedimus. Nobis benigne pollicentes, vos moram haue aequioribus animis laturos, ac nostrae interiin quo ad propositos articulos expectationi haud esse defuturos. Erit hoc vestro officio, ac in nos fide et observantia tum ea etiam, quam patriae debetis, pietate maximé dignum. Quod su-