Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1580. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN
380 A POZSONYI 0713ZÁGGYÜLBS perest caesaream et regiam nostram gratiam vobis propenso animo deferimus. Datum Pragae die 26-ta Februarii. 1580. Szélén ; Statibus regni Hungáriáé exliortatoriae , ut propositioni respojideant. (Fogalnmzata <\ bécsi äl'ami levéltárban,) V. 1580. Márczius 3. A pozsonyi országgyűlésnek Erneszt föherczeghez intézett emlékirata. Intelligimus Maiestatem caesaream et Vestram etiam Serenitatem, dominos nostros clementissimos, ita esse informatos, quod nos postbabitis Maiestatis suae propositionibus, inuerso ordiue, de nostris grauaminibus et aerumnis publicis tollendis tractassemus , idque inauditum et inusitatum esset, atque necessarium esset, ut prius ad propositiones Maiestatis suae responderemus, deinde vero iuxta ordinem antiquitus obseruari solitum, ad grauaminum et calamitatum tollendorum modum ^descenderemus. Verum sciat benigne Serenitas Vestra, quod nos, veteri ordine obseruato, neque ulla nouitate introclucta, propositiones Maiestatis caesareae perlegimus diligenter, et considerauimus, postquam in omnibus diaetis sic progressum est, et propterea illae promulgari solent, ut de auertendis publicis grauaminibus communi voto tractetur, praestabimusque omnia, quaecunque a nobis praestari in-postulatis suae Maiestatis possunt, sed ea praestari nullo modo, possunt, nisi remedia adhibeantur, quibus calamitates et aerumnae publicae iu supplicatione publica descriptae tollantur atque iis sublatis non tantum dicam pro viribus nostris offeremus et praestabimus, sed etiam corpora, sanguinem et vitám nostram in omni rerum discrimine constautissime pro Maiestatibus Vestris proque defensione patriae profundere non recusabimus. Quamobrem suppliciter Serenitatem Vestram oramus, ut resolutionem Maiestatis caesareae de tollendis plerisque nostris grauaminibus factam et Serenitati Vestrae nobis missam exbibere dignetur, ut ea intellecta bilariores e conspectu Sere-