Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN
256 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS amittatur, Maiestas sua dignetur militari praesidio prouidere, et certum stipendium eo dare, cum sit opportuno loco situm. Ad Castellum Leoweo, penes iter publicum situm, Maiestas sua dignetur praesidium constituere, similiter ad Egerzegh? ubi Comitatus congregatur, nam Dominus Episcopus "Weszprimiensis, illud demoliturum se protestatur, nisi a Maiestate sua Caesarea ei aliquid subsidii detur. Comitatus Nitriensis et Barsiensis humiliter supplicant, ut cum Turcis excurrere solitis, nonnisi ad bona Dominorum Forgach aditus pateat; dignetur Maiestas sua Caesarea ad Arcem ipsorum Dominorum Forgách, Ghymes, certum numerum militum deputare, ne Castro illo amisso, Comitatus ipsi ex eo pereant. Comitatus Zabolcz et Zakmar, Ugoclia et Beregh et Wngh conqueruntur contra Capitaneos, in Castello Kalló constitutos, et praesertim Germanos, quod licet Comitatus omnia praestent, quae illis incunbunt, tamen ipsi suos pedites Germanos et Ungaros in villás emittere praedabundos solent, et quicquid victualium reperiunt, sine praecio auferunt, Curias etiam Nobilium invadunt; et nisi Maiestas sua Caesarea eorum audaciam refrenaverit, Comitatus illos plane desolabunt, nam coloni Comitatus praedicti Zabolcz pro praestandis gratuitis laboribus, partim ad Tokay, partim ad Eched deputati, suas isthuc praestant operas, tamen ultra vires etiam ad Kalló infinitis premuntur laboribus. Et cum Maiestas sua Caesarea, ad instantiam dicti Comitatus Zakmariensis, Commissarios suos miserat, qui inquisitionem super gravaminibus acerent, dignetur iam ipsorum Commissariorum acta revidere et clementer definire. lidem quatuor Comitatus Maiestati suae Caesareae querulose proponnnt, milites Waradienses partis Transylvanicae, ex instinctu quorundam civium oppidi D ebre ezen, in domum Egregii Antonii Teghzes, Yicecomitis praedicti Comitatus Zabolcz irruisse, eumque, direptis istbic omnibus rebus eius, et uxore ac filiabus nefarie spoliatis, ipsum crudelibus vulneribus afflictum abduxisse, et in itinere capite praeciso interfecisse. Quam injuriam dicioni Maiestatis suae Caesareae illatam, dignetur clementer vindicare ; et cum oppido