Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN

1578. FÉBRUÁRj MÁRCZIUS, ÉS ÁPRIL HAVÁBAN. 257 ipsi Debreczen, in Comitatu Byhoriensi sito, judicium seu fo­rum Tabulae Maiestatis suae Caesareae, vigore certi contrac­tus cum Transsyluanis initi, non competat; supplicant Maie­stati suae Caesareae dignetur deputare pro judice Dominum Nicolaum Báthory, Judicem Curiae Regiae, coram quo Cives ipsi Debreczinienses in Judicio specialiter nominandi compa­rere, et de homicidio praefato, juxta Articulos anni 1563. su­perinde editos, juri stare debeant. Dignetur etiam Maiestas sua Caesarea clementer prouidere, ut quum Transsylvani bona fidelium Maiestatis suae restituere nolint, Maiestas quoque sua eisdem Transsyluanis bona hic possidenda non permittat, nisi istliic quoque restituantur. Signanter autem Castrum Zenthgrotth in Comitatu Zaladieusi situm, quod ad rationem Nicolai Hagmassy Transsyluani possidetur, jubeat reddi vi­duae Petri Hagmassy et ejus liberis, hic sub fidelitate Maie­statis suae existentibus. Vina extranea in Hungáriám et Sclauoniam non inue­liantur, nisi permissum fuerit, e conuerso vina Ungarica in exteras prouincias libere inuehi, exceptis Insulanis de Challo­keoz, quibus sit liberum Austriaca vina circa Hamburgum et Petronellám, vicinioresque locos emere, juxta articulos anni 1546, et in Insulam vehere ; incolis etiam districtus Rabakeoz eadem libertás vehendorum vinorum extraneorum concedatur, non obstante Ciuitatis Soproniensis contradictione. Quanquam in hoc Articulo liberae Ciuitates, ut Posonium, Tirnauia, So­pronium et Oppida S. Greorgii, Bozyn, Dewen, Modor, Dyos, et alia submontana, sibi et eorum Priuilegiis, quibus extranea vina interdicta sunt, praeiudicium fieri asserunt, et humiliter supplicant, ut ciues eorum locorum Maiestas sua in suis liber­tatibus et vetere immunitate indemnes conseruare velit. Caeterum cum Arx Arwa a Domina Conjuge Domini Emerici Forgach eiusque liberis, per officiales suos, contra juramentum ipsorum, alienata, et violenter intercepta, ac Do­minis Thwrzonibus tradita sit, Regnicolae omnes, per voces interrogati, statueruut; et Maiestati suae Caesareae supplicant, dignetur illám eis statim et de facto restituere, tanquam inde­bite ab eis ademptam. Domina quoque Consors Domini Pauli Ckaky conqueri-Magyar Országgyűlési Emlékek. VI. 1 7

Next

/
Thumbnails
Contents