Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN

246 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS ipsorum plus justo gravati, iram Bei omnipotentis provocent. Qua in parte Maiestas quoque sua pauperculae plebis in­demnitati ea ratione consulet, si suos Capitaneos et milites, praesertim vero Cataphractos G-ermanos, per villás libere vagantes, et praeda viventes, acliripiendis illius rebus et bonis compescuerit, ne ab iisdem, qui, praesidii causa tenentur, alio­quin afflictis, grauior addatur afflictio. Generalis et particularis expeditionis modum et ordi­nem Regnicolae ad constituciones priores annorum 52. 53. 56. et 76. et praecipue ad Articulos Sopronienses referunt. Sup­plicautes bumillime, dignetur Maiestas sua Caesarea nunc quoque eadem, quae in eis continentur, approbare. De insurrectione personarum Ecclesiasticarum, ratione decimarum, Regnicolae eidem, quae supra de continui ex de­cimis intertentione dicta est, resolutioni bumiliter inbaerent; ita nimirum, ut decimae illis libere permittantur, et bona ec­clesiastica ab Ecclesiis Dei non abalienentur, imo quae op­pignorata, aut quocunque titulo et tempore distracta sunt, re­dimantur, juxta articulos annorum 1548. et 1567., et Ecclesia­rum libertás inviolata conservetur, juxta divorum Regum Decreta. Capitularium equites pro personis suis mittendi, juxta articulos anni 1552. expediantur; constitutiones enim Tirna­vienses, per Maiestatem suam citatae, illo anno fuerunt li­mitatae. Postulationi vero Maiestatis suae de uno equite, ratione singularum quinque Curiarum Nobilitariarum, juxta articulos anni 1556. mittendo, Regnicolae obedienter consentiunt. De poena ejus qui Castra deseruerit, et Regestis gen­tium apud Supremum Capitaneum a Yicecomite servandis, item eorum qui in Castris non comparuerunt castigatione, de­que Yicecomitum poena per Supremos Capitaneos illis infli­genda; recurrunt Regnicolae ad Articulos Sopronienses anni 1553. in quibus talia singula diligenter limitata sancitaque sunt; nam si severior in Yicecomites animadversio instituere­tur, vix qui illud officium assumerent, boc tempore reperiri possent, Lustrationem tamen eiusmodi gentium, tam continuo-

Next

/
Thumbnails
Contents