Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN
1578. FEBRT7ÁR, MÁRCZIUS, ÉS ÁPRIL HAVÁBAN, 247 rum, quam aliarum particularis expeditionis, in singulis Comitatibus, semel in anno circa festum Sancti Georgii, juxta articulos anni 1553. admittunt, ut illa praesente Supremo Capitaneo, aut speciali bomine suo fiat. Quod vero Maiestas sua Caesarea benigne requirit, ut» ultra omnia nunc postulata, super generali et particulari expeditione, alii quoque articuli antea constituti, tanquam utiles et maxime necessarii, in suo vigore maneant: Maiestas sua Caesarea considerare dignetur, utrumque fieri non posse, ut et isti nunc propositi articuli observentur et priores, sed Regnicolae se ad jam citatas constitutiones referunt; et ut Maiestas sua Caesarea easdem nunc quoque approbare velit, humiliter instant. Deditionibus Turcico jugo fieri solitis interdicendis, quaenam adhibenda sint remedia Status et Ordines Regni non satis conspiciunt. Quamquam enim perniciosas esse nemo non negat; tamen quia miseri homines ferro et igne ad eas adiguntur, spontaneae iure censeri non possunt. Quis enim barbaris et crudelibus hostibus se ultro subjiceret, nisi rapinis, caedibus, incendiis, continue in eos grassaretur. Et sane jam inde ab initio misera plebs quid non tentavit, quid quo se tueretur non experta est, castellis ubique per villás extructis, templa valló, fossa, telis, armis muniit, continuas excubias dies et noctes exercuit, cum hostibus dimicauit, demum multis partim caesis, partim in servitutem abductis, necessaria expectauit auxilia, quibus se a dedicione vindicaret; sed cum ea omnia contra atrocissimum hostem nibil valuissent, plurimi relictis avitis seclibus alio migrarunt; cum tamen locum idoneum non reperissent, desperatis undique omnibus auxiliis sese dediderunt. Neque tamen circa Canisam misera Nobilium plebs id primum incepit. Sed Provisor Canisiensis Germanus Elias nomine , colonos Maiestatis suae eis amnem Canisiensem commorantes, et antea nequaquam dedititios, primus Turcis tributarios "reddidit. Deinde uti fieri sólet, hostium vis ulterius sensim progressa est, eo plane eventu, ut post obitum Georgii Thwry amplius triginta millibus bominum, cuiusvis sexus et aetatis cesis et abductis, Stiriae fines jam attingat, et nisi resistatur, Austriae etiam terminos sit invasura; neque ullis quantumvis