Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN
1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS APRIL HAVÁBAN. 243 bonorum suorum operas petijt converti ad Castrum Sancti Benedicti, ante montanas Civitates oportuno loco situm, simulcum continuis, ratione eorundem bonorum tenendis equitibus. Dominus autem Nadasdy ex omnibus suis bonis laboratores ad Papam mittet, ei vicinam, et coloni etiam ad eam Arcem pertinentes, eo serviant. Quia etiam Arces ad Austriam impignoratae, utpote Kewzegh, Kysmarton, Frakno, Borostkyankeo, Kabold et Zarukeo, ad frequentissimas Regnicolarum peticiones nondum redemptae sunt; denuo humiliter instant, ut illas Maiestas sua redimi patiatur, et interea donec id fiet, coloni eorum locorum onera et servitia, ac gratuitos labores in medium Ungarorum praestent, sicuti tempore quoque impignorationis fűit reservatum, idque in Articulis anni 1567. Maiestas olim Caesarea foelicis memoriae clementer approbavit; et signanter ad obstructionem Habi fluminis pertinentiae, Arcis Kewzegh attribuantur, quum id in ipsorum quoque, nonminus quam Ungarorum commodum fiat. Ad Arcem autem Sirok et ad Kyswarda bona eo pertinentia, et illa quae bona sua propria sunt, et nunc ad eandem arcem possidentur, laborabunt, in quibuscunque Comitatibus sint. Ilii vero labores, qui ante ad Arces Somoskew, Dywyn et Kekkeo fuerant applicati, postquam Arces illae iam amissae sunt, deputentur ad Zolium et Corponam. Quod vero Maiestatem suam Caesaream laboribus duodecim dierum contentam esse Regnicolae postulant, id propterea faciunt, quod misera plebs hincinde varié distracta plures praestare nequeat. Capitanei enim tantam sibi licentiam usurparunt, ut non considerata afflictae plebis ruina, nihil praetermittant, quod illis extremam adferat perniciem. Praeter enim assiduos labores, tam Turcis, quam nostratibus praestari solitos, milites in villás deducuntur, atque isthic gratuito victitant, direptis omnibus rebus et commeatu, alii rursus noui, et illis exeuntibus, tertii rursus ordinis et quarti milites, non minorem exercentes praedam, succedunt; ita ut miseris hominibus nihil quo cum conjugibus et liberis vivant, relinquatur. In partibus autem Canisae Dominus Andreas Kilman omnes fere Dominorum et Nobilium villás ac Nobiles ipsos unius sessionis, militibus distribuit, ut illa prae caeteris pauperrima 16*