Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN

244 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS plebecula illorum equos non solum faeno et pabulo, quorum neque ipsa satis habet, nutrire gratis, sed farinam et alia coquinae necessaria , usque ad ferinae carnis luxum vehere cogatur; idemque etiam in partibus superioribus in Comitatu Abawywariensi et Tornensi fieri sólet. Quae distributio cum in publicis constitutionibus anni 1563. prohibita sit. et pote­stas Regnicolis data tales milites ejiciendi: Status et Ordines supplicant, dignetur Maiestas sua Caesarea talem villarum distributionem prorsus tollere, ne intestinus aliquis tumultus hinc oriatur. Continuis equitibus, ut suum singulo trimestri stipen­dium per dominos suos et Comitatus ad suas staciones mitta­tur, justum esse censent Regnicolae, ne stipendii causa exe­untes diutius absint. Caveant tamen hi equites, ne cum ipsi sua stipendia absque defectu habeant, instar aliorum militum. praedas exerceant. Comitatus vero ultradanubiani pro equiti­bus pedites, uti hactenus, teneant, qui illis magis sunt utiles. Articulus ille Novizoliensis Diaetae anni 1543., quem Maiestas sua Caesarea dilucidius explicandum censet de equite continuo, ratione decimarum, per dominos Praelatos et Ecclesiasticas personas tenendo, nonum post annum, anno nimirum 1552. mitigatus, neque de continuis equitibus, sed de insurrectione generali fűit constitutus. Yerum si Maiestas sua Caesarea Praelaturas ipsas nunc vacantes, (sicuti Regni­colae dignum esse judicant, idque humiliter petunt) absque condicionibus et pensionibus, integras idoneis personis contu­lerit; ita ut non inanes tantum titulos, sed rem ipsam ha­beant: non est dubium ipsos tam continuis istis equitibus, quam aliis oneribus, penes Regni defensionem necessariis, tam ratione decimarum, quam aliorum proventuum praestandis, nulla occasione defuturos. Quod quidem nunc cum vacantes Praelaturae per Cameram tenentur, fieri non videmus. Et quo facilius Praelati ipsi, non dissimiliter ac caeteri Regnicolae, pro eorum virili omnia commodius praestent: Maiestas sua Caesarea decimas ipsorum per Cameras et alios distrahi, et absque praecio adimi non patiatur; secl liberam eis decima­rum arendationem, secundum vetustam Regni consuetudinem et Decreta, concedat. Et sicuti antea frequenter pro Capitulo

Next

/
Thumbnails
Contents