Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN

440 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS festum clivi Michaelis eodem anno similiter unus florenus, et sequenti anno tantundem numeretur. Quod vero ad modum et ordinem exactionis eiusmodi subsidii attinet, supplicant Status et Ordines Regni Maiestati suae Caesareae, ne hoc tempore divisionis illius portarum in tertiarias et quartarias mentionem inferre, aut de libertinis Ruthenis, Walachis, artificibus, inquilinis, molitoribus , carbo­nariis, de Nobili Dicatoribus adiungendo, de Dicatorum ele­ctione, de restantiis, de salario et poena Yicecomitum, de lucro Camerae, ulterius quicquam urgere velit; sed omnia ea quaecunque huc pertinent, ad illius, quae proxime praecessit, Diaetae et aliarum ibi citatarum constitutiones rejicere digne­tur. Nam tametsi illi, quibusdam talium rerum imperitis, ni­hil contribuere existimentur; certum tamen est, illos a contri­butione in medium aliorum non esse immunes; sed quemlibet iuxta vires adigi tam ad solvendum, quam ad praestandos la­bores , ita ut (quod Maiestas sua Caesarea benigne requirit) pauperiores a ditioribus subleventur. Et quum in prioribus statutis Regni omnia ad Dicam pertinentia abunde compre­hensa sint, superflui laboris esse videtur, et eadem toties re­petere ; sed potius convenit ea silentio approbare. Judaei ta­rnen vel Anabaptistae, proprias domus habentes, qui in Hun­garia paucissimi sunt, quo citius emigrent, ad solvendam Dicam et subeunda alia onera in duplo cogantur. Nova autem connumeratio necessario erit instituenda, propterea, quod numerus colonorum partim variis morbis et pestilentia bis retroactis annis saeviente, partim hostili depo­pulatione maxime imminutus est; neque obstet abusus a Do­minis terrestribus introductus, quin in locis , quae forte am­pliori colonorum numero adaucta sunt, portarum etiam nume­rus augeri possit. In Comitatibus etiam illis, in quibus Supremi Comites nonhabentur, liceat Yicecomitibus in promulgandis sedibus, ad administrationem Dicae necessariis, et etiam aliis iuridicis executionibus procedere, interea donec eis de Supremo Comite providebitur, quod Maiestas sua Caesarea dignetur mature deliberare. Quod Maiestas sua Caesarea causas fiscales, absque ali-

Next

/
Thumbnails
Contents