Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN

1578. FERItUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HA.VABAN. 241 quo orclinario processu, ventilari et decidi postulat; dignetur scire Maiestas sua, eam esse Nobilitatis Ungaricae primam praecipuamque libertatem, antiquissimis Regni decretis sanci­tam, ac inveterata consuetudine receptam et approbata-n quod etiam Maiestas sua Regia factum suum proprium suis modis et terminis iure prosequatur. Qua libertate, aliis sensim labescentibus, bactenus Nobilitas ipsa semper usa est. Proces­sus autem ille, de bonis Magnatum in semine deficientium révidendis, simplex et planus ac extraordinarius, qualem Maie­stas sua Caesarea nunc requirit, ante quinquagesimum an­num per abusum quendam fuit introductus, quando Illustris Dux Laurentius ab Wylak sine haerede decessisset, qui Pro­cessus in bonis Nobilium nunquam fuit obseruatus. Itaque Nobilitas ipsa eam libertatem nunc quoque mordicitus existi­mat retinendam, et supplicat Maiestati suae Caesareae, una cum caeteris Statibus et Ordinibus ne quippiam velit innova­tum; sed potius illum quoque de bonis magnatum revisionis extraordinariae abusum antiquare, atque adeo bona quorum­cunque in semine deficientium benemeritis kominibus sine dif­ficultate conferre, neque diversarum ac dubiarum informatio­num ambagibus animos fidelium suorum, quod plerunque accidit, alienare. Quid enim prodest Maiestatem suam Caesa­ream eiusmodi bona aliis non donare, cum interea neque fisco applicari possunt, nisi longo iuris processu, qui aetatem homi­nis aut saeculum requirat priusquam terminetur, et interim exitus sit prorsus incertus , et minimi lucelli ? adeo ut non ad­modum utile, et cum quadam invidia conjunctum sit fiscum pro illis lites intentare. Maiestas igitur sua satisfaciet omui­bus bonis, si in hac parte liberalitatem veterum Regum Hun­gáriáé, atque ipsius avi sui Sacratissimi Imperatoris Ferdi­nandi gratissimae memoriae imitari potius, quam informa­tionibus illis iuniti voluerit. Quod etiam ut clementer prae­stare velit, omnes Status et Ordines unanimiter supplicant. Abroget etiam Maiestas sua Caesarea novam illam consuetu­dinem nunc abusive introductam, qua nomine fisci in sedibus Comitatuum de bonis Nobilium in sequestrum ponendis lites intentantur, quum antiqua Decreta non fiscum, sed donatarios pro sequestro litigare posse contineat. Magyar- Országgyűlési Emlékek. VI. 16

Next

/
Thumbnails
Contents