Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN
1578. FEBRUÁR, WÁROZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN. 239 cogitationem, ut Maiestas sua Caesarea omnibus conatibus incumbere, et ipsis in boc extremo discrimine laborantibus ante omnia opem adferre velit, iidem Status et Ordines liumilime flagitant; ea prae ceteris consideratione, quod aliorum quoque Regnorum et Provinciarum salutem ex solis Ungariae reliquiis pendere non obscurum sit. Ad quarum defensionem, quamvis Maiestati suae Caesareae, praeter mutui aeris alieni, a divo genitore suo contracti, ut ipsa commemorat, magnitudinem, immensa quotidie auri et argenti vis eroganda, insumendaque sit, tantosque Maiestatis suae tamque graues sumptus, Status et Ordines Regni iure meritoque sublevare debeant; ne aliae Provinciáé, quas ad Confinia Ungarica, magnum quotaunis subsidium conferre non est dubium, Ungaros sibi ipsis' defuisse objicere queant; tarnen ea est jam rerum et fortunae Ungaricae facies et deformitás, ut quod promtissime et ardentissime facturi essent, eis id praestandi facultas, injuria et malignitate temporum, concisis et eversis omnibus omnium fortunis prorsus erepta sit. Nam quod eis aut miserae plebi, a cruentissimo hoste, continuis in ipsa Regni viscera excursionibus longe lataeque grassante, relinquitur; id ab insolenti militum Maiestatis suae audacia, eorumque Ducibus et praefectis plerumque auferri et absumi sólet, ita ut maxima hominum pars nedűm quid contribuat, sed quo vivát, habere non possit, sicuti inferius, magno cum omnium dolore, Maiestati suae Caesareae proponetur. Nihilominus ad postulata Maiestatis suae Caesareae, quantum fieri potest, ita accedent, ut Maiestatem suam Caesaream humilime exoratam velint, ne ipsos adeo oppressos afflictosque ad maiora quam nunc offerunt subsidia contribuenda cogendos existimare velit; tum ut ulterioribus replicationibus ausa praecidatur, tum quod vel baec oblatio perturbatas, attenuatasque vires et facultates ipsorum excedere videatur. Itaque decretum est, ut cum oblata antea contributio ad festum divi Michaelis proxime praeteritum expirarit, inchoando ab eodem festő Sancti Michaelis jam elapso, de singulis portis dicari solitis, ad biennium singuli bini floreni exigantur, in duobus terminis, ita ut hoc praesenti anno ad festum divi Georgii proxime venturum unus florenus, et ad