Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN
236 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS ant; ea tamen moderatione liuiusmodi aestimationi adhibita, ut miles, qui alioqui exiguum accipit stipendium, haud ultra modum praegrauetur. Cumque, quod ad Hungáriám spectat, priorum Die tar um articulis diuersae tam de victualibus, quam bombardis, aliisque rebus belli eis hostili aliquo periculo ingruente, ac tam generalis, quam particularis expeditionis tempore, ad confinia deducendis conuebendisque constitutiones insertae, neque tamen illae satis expressae sint, sed ad priores constitutiones, quae tamen plerumque vei minus clarae, vei etiam quandoque sibi inuicem contrariae sunt, se referant, Caesarea Regiaque Maiestas benigne postulat, ut fideles Status et Ordines in boc felici regiae suae gubernationis auspicio, vetere illo more oinisso, non ad praecedentes constitutiones se remittere, sed quae bac praesenti Diéta, tam iam dicto, quam aliis quibuscunque articulis agentur et statuentur, claris verbis exprimere ac eiusdem Dietae articulis iuserere veliut. Quo sic Maiestas sua, ipsique status se iisdem tanto melius accommodare queant; neque opus sit omnium fere priorum Dietarum decreta, non síné molestia, neque tamen (quod ut plurimum fit) ullo cum fructu peruoluere. Yel si forte priores illas constitutiones omnino confirmandas esse censeant, easdem memoratis buius praesentis conuentus articulis expresse et claris verbis inserant. Tractandum quoque erit in bac Diéta de idoneis terminis pro iudieiis octaualibus et aliis celebrandis. Postremo Caesarea Regiaque Maiestas constitutionem anni 1572. contra Arrianos et Trinitarios ac eius generis libros promulgatam, non solum renouandam, verum etiam ad Anabaptistas, ut qui eadem ratione in suo isto regno minimé tolerandi videntur, extendendam esse censet. Quae quidem Caesarea Regiaque Maiestas fidelibus suis subditis, dominis praelatis, magnatibus, baronibus, nobilibus, caeterisque inelyti sui Hungáriáé Regni Statibus et Ordinibus, pro eiusdem necessitate ac communi omnium regnicolarum bono et salute, clementer proponenda duxit, benigne postulans, ut cum aliorum etiam Maiestatis suae regnorum et dominiorum rationes, et eae quidem cum ipsius Hungáriáé in*