Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN

1578. FEBRUÁR. MÁRCZIUS, F.S ÁPRIL HAVÁBAN. 237 columitate et defensione coniimctae id eftiagitent, ut Maiestas sua (quae tamen alioqui ipsi Hungáriáé propius diutiusque adesse mallent) in Bohemiae regnum primo quoque tempore re­deat, eorum quae sic proposita sunt, deliberationem, quantum fieri poterit, maturare velint. Quod si etiam fideles Ordines et Status alia babeant, quae ad regni huius commodum, salutem et tranquillitatem opportuna esse, vel idoneo aliquo remedio indigere existiment, Maiestas eius illa clementer audire, ac cum ipsis conferre, vel alias pro rerum qualitate ita prouidere parata est, ne suo Caesareo Regioque muneri defuisse videri, quin imo fideles regnicolae Maiestatis suae paternam propensissimamque vo­lnntatem ac sincerum eiusdem necessitates et affictiones quoad­uspiam fieri poterit, subleuandi studium re ipsa cognoscere possint. Quemadmodum etiam Caesarea Regiaque Maiestas sua eiusdem sui incljti regni priuilegiis et consuetudinibus tuen­dis conseruanclisque nusquam deerit. Et quia Caesarea Regiaque Maiestas benigne recorda­tur antebac aliquoties fideles regnicolas conquestos esse, ipso­rum libertatem et priuilegia ea in re plurimum laedi, quod res et negotia sua, non cum fidelibus Maiestatis suae consilia­riis Hungaris, sed cum externo consilio tractentur; Maiestatis autem suae ea omnino mens sit, quod negotia mere Hungarica cum eiusdem nationis consiliariis, non autem extraneis trac­tari debeant; attamen eam ad rem istud inprimis necessarium sit, quod aliqui ex eorundem consiliariorum Hungaricorum numero, non solum in Maiestatis suae aula continue resideant, eandemque sequantur, verum etiam quotiescunque Maiesta­tem suam, tum sacri imperii ac aliorum regnorum et dominio­rum suorum, tum ipsius etiam Hungáriáé necessitate id postu­lante, Vienna abesse contingerit, praefato serenissimo arclii­duci Ernesto, tan quam Maiestatis suae vicegerenti, adsint, quo et Maiestas sua et idem serenissimusarchiduxhuiusmodi con­siliariorum praesenti consilio et opera in rebus illis mere Hungaricis, uti possit. Idcirco Caesarea Regiaque Maiestas fideles Ordines et Status benigne clementerque hortatur et requirit, ut (quod et saepe antea Maiestatis suae dominum

Next

/
Thumbnails
Contents