Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN
232 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS sias arma in inuicem sumere, ac collectis utrinque copiis armata manu alter alterum hostili more inuaderé, et cum strage, tam subditorum suorum, quam auxiliariorum crudeliter decertare soleant, conflictibus compescendis. Et quamuis Status et Ordines ad veteres leges etconsuetudines se retulerint, ac eo quidem spectare visi sunt, quod iuxta easdem conflictus illi baud probiberi, sed liberum cuique esse debeat, ut cum per vim sibi aliquid ademptum fuerit, eodem modo illucl recuperare sicque se ipsum tueri ac vindicare possit; Caesarea tarnen Regiaque Maiestas praetermittere nequit, quin ea quae antea a praelibato domino genitore suo colendissimo ipsis Ordinibus et Statibus bac occasione in mentem vocata fuisse meminit, boc loci repetat. Etenim is est praesens regni status, ut quod legibus illis ac vetere consuetudine minus forte probibitum fűit, idipsum non aeque ferat, ac ea tempóra, quibus regnum boc in suo vigore constitutum, meliore pace fruebatur; cum praeter hostis ad omnes occasiones intenti, periculum, bisce difficillimis temporibus baud satis constare queat, quonam repentini ac improuisi isti apparatus spectent. Quo fit, ut cum antebac nonnulli, etiam praecipuae autboritatis Hungari, haud iniquum iudicauerint, ut tali aliquo tumultu in superioribus regni partibus exorto, Maiestatis suae ibidem supremus capitaneus suam mox authoritatem interponendi, tumultum illum sopiendi, ac partes coníiicturas ad ius ordinarium remittendi potestatem habere debeat, caesarea'regiaque Maiestas fideles ordines et status clementer monendos duxerit, prout paterno studio hortatur, ut publicae regni quietis et tranquillitatis iuuandae studio, eiusmodi generalis constitutionis, non solum in superioribus, sed caeteris etiam regni partibus, obseruandae curam suscipiant: quo sic periculosae illae decertationes et conflictus publico decreto interdicti, postliac per uniuersam Hungáriám cessent; data ad hoc supremis cuiusque provinciáé val aliis capitaneis, qui proximi erunt, potestate, suam, quotiescunque tale quid accidat, authoritatem protinus interponendi, ipsasque partes adigendi, ut positis armis, iure controversias suas dirimi patiantur. Meminit quoque caesarea regiaque Maiestas a praeli-