Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN

1578. FEBRUÁK, MÁRCZIUSj ÉS ÁFRIL HAVÁBAN. 231 ita videtur procedendum, ut si huiusmodi praedones in recenti facinore vei aliter depraehensi fuerint, quod per supremos, vei etiam cuiusque loci capitaneum seu praefectum, in vincula con­iecti, coram iudicio militari sistantur, iuxta eiusdem cognitio­nem et sententiam plectendi. Et in hunc quidem modum, in articulis quoque seu legibus militaribus, ad quarum obserua­tionem milites Hungari iuramento astringendi sunt, supremis capitaneis executio illa demandetur. Quod vero ad ipsos barones, nobiles et officiales, aliosue, qui huiusmodi excursores ac praedabundos homines alunt, Caesarea Regiaque Maiestas prioribus decretis inhaerendum censet. Nimirum, ut barones illi, nobiles et alii, per supremos regni aliosue capitaneos seu praefectos Maiestati suae, vei in eiusdem absentia domioo locumtenenti denuntientur : coram quibus per directorem causarum, sine longo iuris processu, accusati, eadem. qua praedones emissi, poena plectantur. Sin autem accidat, ut eiusmodi malefactores et praedo­nes non quidem in recenti facinore deprehendantur, attamen postea in comitatibus comperti fuerint, neque tarnen vicecomi­tes illos coram supremis regni aliisque capitaneis vel praefec­tis, iudicioque militari sistere voluerint, sed ipsos capitaneos et praefectos ad suas congregationes, ubi mitius cum illis agi sciunt, remiserint : Caesarea Regiaque Maiestas fideles Ordi­nes et Status benigne hortatur, ut ad memoratas excursiones tanto magis coercendas, rem eo dirigere velint, quo vicecomi­tes obstricti sint facinorosos illos dictis supremis regni aliis­que capitaneis seu praefectis tradere, ac coram iudicio mili­tari sistere. Atque eo casu, quo vicecomites inobedientes fue­rint, idque facere neglexerint, ipsi supremi regui aliique capi­tanei seu praefecti potestatem babeant, malefactores illos comprehendendi, ac contra eosdem modo supradicto proce­dendi. In quorum executionem Maiestas sua decreuit in limi­tibus regni citerioribus duos iudices militares, unum scilicet ad civitates montanas, alterum vero inter Danubium et Dra­uum, eodem modo, quo iam ab aliquo tempore in superioribus regni partibus fieri consueuit, constituere et intertenere. Actum praeterea fuit in nouissimis Dietis de mutuis reg­nicolarum, ut qui exili forte de causa et ob priuatas controuer-

Next

/
Thumbnails
Contents