Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN

230 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS magnam Turcis invasionibus et violeiitiis causam praebeant, sancitum siquidem fűit, illos nusquam tollerandos sed condi­gnis poenis aíficiendos esse. Yerum et istud saepe antebac fidelibus regnicolis pro­positum, ostensumque fűit, quod excursiones illae, non tam a liberis haydonibus vei equitibus, quam nonnullorum baronum et nobilium bominibus fiant, qui ad hoc proprie ali, magno­que numero in ditionem Turcicam praedatum emitti soleant; praedam vero, si quam forte nanciscantur, ipsi barones et no­biles, a quibus illi sua certa stipendia annua accipiunt, lucri­faciant: unde sequatur, ut tam frequentes ad caesaream regi­amque Maiestatem tam ex porta Turcica, quam a bassaBudensi, de Maiestatis suae militum stipendiariorum (quorum nomen illi, cum capiuntur, usurpare non verentur) excursionibus et deprae dationibus, paceque ex Maiestatis suae parte minus sincere ser­uata, querelae deferantur. Hincque istud praeterea sequitur in­commodi, quod kostes irritati, arreptaque inde occasione, tanto crebrius ac maioribus cum copiis, Maiestatis suae ditionem inua­dant, eandemque depopulationibus,igne,aliisque plurimis módis infestent; miseros item colonos et subditos in seruitutem abri­piant, nullumque subiugationum finem faciant, quin etiam magis arces vi occupare vei dolis intercipere ausint, ac deni­que omnem culpain in Maiestatis suae militem reiicientes, sua quantumuis atrocia facinora in porta Turcica facilius ex­cusent atque defendant. Cum igitur nequaquam dignum sit, vei conveniat, ut cum Maiestatis suae milites stipendiarii pacem firmissime seruare cogantur, baronum atque nobilium ministris, vei aliis ad boc conductis eandem pacem tam temere violare impune liceat; idcirco Caesarea Regiaque Maiestas buic rei, ut quae in ma­ximam regni perniciem vergit, opportunum ac efficax aliquod iam tandem adbiberi cupiens remedium, íideles regni Status et Ordines clementer bortatur et requirit, ut talem rationem inire velint, quibus eiusmodi excursiones, a baronum et nobi­lium bominibus hactenus fieri solitae, prorsus cessent. Quem­admodum etiam Maiestas eius praefectis et capitaneis suis Ii­mitaneis, ne quid tale vei ipsi facere ausint, vei militibus suis permittant, seuerissime interdixit. Coütratransgressores autem

Next

/
Thumbnails
Contents