Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN

1578. FEBRUÁR, M4RCZIUS, ÉS ÁrRIL HAVÁBAN. 225 tae Nouisoliensis anno 1543. celebratae, non modo specifican­dum, verum etiam melius declarandum, ac iuxta eundem sta­tueudum censet Maiestas sua, quod domini praelati et perso­nae ecclesiasticae, ratione decimarum suarum equites conti­nuos alere debeant, nimirum de singulis centum ílorenis, si non plures, adminus unum equitem. Et quia nonnulli allegare solent, quod numerus porta­rum in ipsorum bonis diminutus sit, atque boc praetextu mox minorem militum continuorum numerum alunt, publico de­creto cauendum erit, ne quid tale postbac cuiquam liceat, vei permittatur, antequam noua portarum fiat connumeratio. I't autem liuiusmodi continui equites, siue pedites abs­que defectu interteneantur, vicecomes in singulis comitatibus, post peractam portarum connumerationem, supremo capitaneo purum et liquidum registrum dare debebit, qui numerus ex comitatu suo ab omnibus Statibus et Ordinibus, tam ratione bonorum, quam decimarum intertenendus sit; idque sub amis­sione officii. Caeterum, cum misera plebs aliis etiam multis pensioni­bus et exactionibus grauetur, dignum inprimis, pium quoqúe et Deo gratum fore censet Maiestas sua, quod publica sancia­tur constitutione, equites continuos ex propriis cuiusque pro­uentibus alendos, neque a miseris colonis ad eorum interten­tionem quidquam exigendum esse, ne fusis ob nimias exac­tiones a misera plebe ad Denm querelis, ira diuina magis pro­uocetur. Quod si vero aliqui huiusmodi gentes continuas expedire ac teuere recusarent, aut negligerent, tunc iuxta Dietae, anno quinquagesimo quinto babitae constitutionem, per vicecomites bona illorum occupentur, occupataque tam diu teneantur, do­nec duplum eius, quod neglectum fuerit, ab eis praestetur. Attamen nibilominus ad alendas in posterum eiusmodi gentes compellantur. Et si vicecomites id facere neglexerint, per su­premum cuiusque loci capitaneum inobedientes illi, modo iam dicto, puniantur. Qui capitaneus eo etiam casu, quo forte ali­quis iuobediens, ob talem occupationem contra vicecomitem insurgeret, ipsi vicecomiti, iuxta eiusdem Dietae constitutio­nem, assistat. Magyar Országgyűlési Emlékek. VI. 15

Next

/
Thumbnails
Contents