Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN

226 A. POZSONYI ORSZÁGÖYÍÍLÉS Distributio vero continui Maiestatis suae arbitrio me­rítő relinquitur, continuos illos milites ad ea loca et confinia destinaturae, quae iisdem maximae indigere iudicauerit. Porro cum priorum Dietarum coustitutionibus multi quidem de gene­rali insurrectione compraehensi sint articuli, attamen ut plu­rimum diuersi, ac inter se discrepantes, Caesarea Regiaque Maiestas eosdem liac ratione in ordinem et ad concordiam reducendos existimat, ut fideles regnicolae de singulis decem portis unum equitem et unum peditem, iuxta articulos Dieta­rum Tyrnauiae anno 1545. ac Posonii anno 1556. celebrata­rum alere atque intertenere debeant. Hocque ea considera­tione, quod generalis eiusmodi expeditio, cui Maiestas. Caesa­rea Regiaque, vel unus ex Maiestatis suae fratribus. praeser­tim vero serenissimus princeps et dominus dominus Ernestus archidux Austriae, ut cui Maiestas sua Hungáriáé confinio-rum administrationem concredidit, vel etiam serenissimus princeps et dominus dominus Carolus archidux Austriae, Ma­iestatis suae patruus charissimus, qui (uti inferius plura de utroque dicentur) Croatiae et Sclauoniae confiniorum curam in se suscepit. tanquam Maiestatis suae Caesareae Regiaeque in rebus bellicis vicegerentes, ac supremi exercituum duces, personaliter intersit, minus frequenter contingere soleat. Ideo­que quo rarius ea sit, tanto maioribus viribus fideles regnico­las, ad sui ac coniugum, liberorum ac patriae defensionem, in-surgere dignum sit. Ad haec in usum reuocandus erit articulus Dietae Poso­niensis anni 1552. quo sancitum fűit, quod domini praelati, capitula et aliae personae ecclesiasticae, ratione decimarum suarum, de singulis centum fiorenis duos equites intertenere deberent. Nam cum illi suas decimas, non modo ex locis secu-rioribus, sed iis etiam quae Turcis subiecta sunt, integre et absque defectu percipiant, quin et earum praetium quotannis fere adaugeant; utique haud tollerandum videtur, quod arti­culus ille, salubri consilio ac pro publico patriae bono sancitus, prorsus in desuetudinem abeat. Capitulares item, ratione personarum et capitum suorum, singuli unum equitem bene instructum, ultra eos equites quos ratione decimarum et bonorum suorum tenere debebunt, in

Next

/
Thumbnails
Contents