Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1578. FEBRUÁR, MÁRCZIUS ÉS ÁPRIL HAVÁBAN

224 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS adeo res loquatur. Quoniam vero huiusmodi munitiones sine colonorum operis siue laboribus gratuitisperfici nequeunt, atque ínsuper operae, quae aliquot nouissimisDietis decreta fuerunt, ad tot fortiíicationes perficiendas minus sufficiunt; Caesarea Regi­aque Maiestas sua clementer postulat, ut fideles Status et Or­dines, suae securitatis et defensionis condignamhoclocirationem babere,ac duodecim dierum operis, superioribus aliquot conciliis decretis, alios duodecim dies addere, sicque ab eo die, quo con­stitutus proxime buiusmodi operis terminus expirauit, viginti quatuor dierum operas, siue labores gratuitos, de singulis por­tis, atque insuper de quibusquam denis portis currum unum, ad totidem dies decernere velint; buiusmodi operarum distri­butione Caesareae Regiaeque Maiestatis suae arbitrio relicta. Ita, quod nemini post boc liberum maneat vei ipsas operas manuales vei currules praestare, vei earum loco pecuniam re­praesentare, sed id ipsum quoque, utrum scilicet ipsas operas vei earum praetium malit, in Caesareae ac Regiae Maiestatis suae voluntate et iudicio positum sit. Idque lianc potissimum ob causam, quod nonnulla loca existant, praesertim vero Ca­nisia, ubi manuales currulesque operae, etiamsi pecunia in promptu sit, habere nequeunt, quibus tamen Maiestas su a (dummodo confiniorum securitati prospectuin esse, neque ul. tro hostium potestati omnia relinquere velit) carere nullo modo potest. Praeterea, cum in continui intertentione magni appare­ant defectus, ea praecipue de causa, quod milites plerumque pro stipendiis suis accipiendis ad dominos suos proficisci, sic­que multorum milliarium iter süscipere. ac deinde ibidem ul­tra mensem quandoque commorari cogantur; Caesarea Regia­que Maiestas statuendum censet, ut quo continui illi milites in stationibus suis permanere possint, per dominos, a quibus illi interteneri debent, singulis angariis pecunia, huiusmodi stipendiorum ratione ipsis debita, ad sua loca mittatur. Quod si domini militum facere neglexerint, duplum mittere tenean­tur. Executor autem huius statuti sit supremus cuiusque loci capitaneus. Comites enim et vicecomites comitatum offendere nolentes, eiusmodi executiones facile negligent. Quo in loco articulum decimum quartum secundae Die-

Next

/
Thumbnails
Contents