Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1576. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN

1570. JANUÁR" KS FEBRUÁRBAN. 175 Ii um impii et nefarii sceleris detestationem repetentes, circa Maiestatis suae declarationem. de aliorum quorundam malis officiis praestitis, ac agitatis sinistris cousiliis et maclunationi­bus, in memorata suajreplica subiungunt, Caesarea Regiaque Maiestas priori declarationi suae adbuc inhaeret. Nec dubitat, quin illi sui fideles regnicolae ex tribus ordinibus, cum quibus Maiestas eius de negotio isto conferet, re cognita, illud omnino sensuri sint, Maiestatem suam ad id, quod liac in parte facere constituit, grauibus et necessariis rationibus motam. ac Maie­stati suae illud haud praetermittendum fuisse. De dica sperabat quidem Maiestas sua, fideles Status et Ordines. ex iis causis, quae nouissime a Maiestate sua re­plicando adductae fuere, eiusdem repetitae postulationi satis­facturos esse. Nam etsi graues illae aerumnae, damna, violen­tiae ac pericula, quibus se quotidie expositos esse demon­strant, cuiuis, imprimis Maiestati suae haud ignota sunt, at­que eam vehementissime afficiunt, quaeque proinde omnium maximé exoptat, hisce malis non alleuiandis solum, verum etiam prorsus sanandis, commoda aliqua remedia iam pridem inueniri potuisse, vel adhuc posse: existimabat tamen Maiestas sua eius quoque rationem esse habendam, quod illis, qui haec damna acceperunt, ad futuram solutionem coram ipso compa­rentibus ac huiusmodi damnorum ipsis a militibus suis illato­rum sufficientia documenta proponentibus, ex stipendiis illo­rum reorum militum illico refusionem debitam se praestitu­rum offert. Maiestas sua clementer censet, fideles regnicolas, hac Maiestatis suae declaratione, ipsiusque Krusyth oblatione, ut quae ipsi aequitati conueniunt, absque difficultate posse ac merito debere contentos esse. Joanni a Rottal, querela contra ipsum de verberato captiuatoque nobili proposita, communicata fuit, ut sui facti rationem reddat, auditaque ipsius defensione vel responso Maiestas sua quod aequum et iustum erit, statuet. Praeterea intellexit Maiestas Caesarea Regiaque Ladis­lai Chetneky protestationem de insufficientia sua circa inter­tentionem Castelli sui finitimi, Chetnek vocati, unacum humili eiusdem petitione. Quoniam vero Maiestas eius hac de re a suo in partibus regni superioribus capitaneo Joanne Ruebero

Next

/
Thumbnails
Contents