Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1576. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN
176 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS informationem capi curauit, Maiestas sua ea aecepta. utrum vei illud destrui, vei conseruari magis ex Regni utilitate futurum sit, deliberabit. Ac si intertenendum videbitur, nec alia bona ad idem Castellum pertineant, quae intertentioni eiusmodi sufficiant, Maiestas sua de iuuando praefato Chetneki ac prouisione hoc loci necessaria instituenda cogitabit. In reliquis articulis fidelium Statuum et Ordinum duplicae insertis, quibus a Maiestate Caesarea Regiaque in spécié responsum non est, Maiestas sua conclusa ab ipsis statibus benigne approbat, Eosdem clementer hortans, ut liuic suae Maiestatis finali resolutioni humiliter acquiescentes, istius conuentus, qui iam satis diu extractus est, conclusionem ulterius non differre, a Caesarea vero regiaque Maiestate sua quouis loco et tempore omnem gratiam et benignitatem expectare velint. (Eredeti fogalmazvány a bécsi állami levéltárban.) XII. 1576. Február 1-én. Miksa királynak, PetJiö János részére kiállitott, az országgyűléshez intézett megbizó levele. Maximiiianus etc. Reuerendi, spectabiles, magnifici, egregii, prudentes et circumspecti, deuoti et fideles dilecti. Commisimus praesentium exhibitori, spectabili et magnifico Joanni Pethew, comiti comitatus Soproniensis consiliario nostro et cubiculariorum nostrorum regiorum magistro, fideli nobis dilecto, ut nostro nomine vobiscum de certo negotio agat, quod ex ipso coram intellecturi estis. Quapropter vos benigne hortamur et requirimus, ut eidem consiliario nostro plenam ac indubiam fidem praestare, uosque in eo, quod propositurus est, concedendo tam faciles atque promptos exhibere velitis, uti nobis plane pollicemur. Id quod nos benigno gratoque animo accepturi, et Caesarea regiaque nostra gratia quauis occasione recognituri sumus. Datum Viennae, die prima Februarii. 1576. (Eredeti fogalmazata a bécsi állami levéltárban.)