Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1576. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN
174 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS tione usa sit, ut neminem iustam aliquam conquerendi causam habere existimet, adeoque quietis publicae studio ducta, plus etiam concesserit, quam a diuo olim imperatore Ferdinando, Augustissimae memoriae, factum sit; Maiestas sua benigne confidit, ipsos Ordines et Status seculares acquieturos, remque omnem in eo, quo nunc est statu, sine aliqua innouatione relicturos esse. Caesarea autem Regiaque Maiestas id se vicissim curaturam benigne offert, ne fiscales illi officii sui limites transgrediantur, ac secularibus praeter aequitatem molesti sint. Id quod Caesarea Maiestas sua praefatis dominis baronibus, nobilibus ac liberis montanisque ciuitatibus responderi clementer iussit. Iisdem quod reliquum est Caesaream ac regiam suam benigne deferens (sie). Actum Viennae die prima Februarii 1576. (A bécsi állami levéltárban.) XI. 1576. Február elején. Miksa királynak az országgyűlés második feliratára adott válaszirata. Yidit sacra Romanorum imperatoria ac Hungáriáé et Bohemiae etc. Regia Maiestas, dominus noster clementissimus, benigneque intellexit ea, quae fideles huius sui inclyti Hungáriáé Regni Status et Ordines, ad Maiestatis suae replicam, diebus proxime praeteritis illis oblatam, respondere voluerunt; ac habita super iisdem diligenti deliberatione, finalem suam resolutionem dictis suis fidelibus regnicolis benigne, ac quam fieri potuit breuissime, significandam duxit. Inprimis itaque Maiestas sua, quae antea de paterna sua propensissimaque erga hoc suum inclytum regnum, eiusdemque fideles Ordines et Status voluntate, contestata est etiamnum clementer pollicetur. Et quia ipsi status de eo nihil se addubitare rursus luculenter ostendunt, Maiestas eins hoc loci eandem suam mentem pluribus comprobare superuacaneum censet. Quod vero ad ea attinet, quae fideles Regni Status et Ordines, nonnullorum suae Maiestatis transfugarum ac rebel-