Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1576. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN
1576. JANUÁR- ÉS FEURUÁRUAN. 169 sum est contra eos usque ad brachium regale. Qua in re nihil contra leges Regni et per consequens, neque contra quorumpiam libertatem factum est. Leges enim regni in con stitutiombus praedictis, et praesertim anni 1548. non prohibent sed praecipiunt idiotas, qui ex licentia aliquorum dominorum terrestrium praedicatorum offitium sibi usurpant, per vicarios et archidiaconos, ex omnium bonis pelli, et loco eorum constitui parochos catholicos. Idiotas autem vocant statuta regni eos, qui non sunt ordinati ; et quod sacerdotes ac omnes ministri ecclesiarum non Brigae a non episcopis, sed in regno ab episcopis et eorum suffraganeis, a papa confirmatis, ordinari debeant, in iisdem annorum 1548. et 1550. constitutionibus habetur. Haec de concionatoribus. Ex numero dominorum secularium fűit citatus per fiscalem Joannes Balassa, at non ob eam causam, quod vei Augustanam vei quamuis aliam profiteretur confessionem, sed quia quendam Petrum Abstemium sacramentarium (quem comes Julius contra aliquot seria mandata Vestrae Sacratissimae Maiestatis in oppido Sempte fouet) semel atque iterum Tyrnauiam, in fauorem quorundam eius ciuitatis ciuium sacramentariorum induxit, et in suo hospitio concionari fecit. Citati sunt praeterea oppidani de Zered, nec ipsi tamen occasione religionis, verum propterea, quod quartam partém decimarum, quae ab ipsis Vestrae Sacratissimae Maiestati (archiepiscopatu vacante) debebantur, rapuerunt, quos conuictos, cum dominus ipsorum comes Julius a Salmis, nulla iuris via se defendere posse videret, per suos homines in hoc conuentu contra fiscalem, hos tumultus excitauit, petens cassari processum ad instantiam eiusdem fiscalis factum. Ex liiis apparet nullám habuisse iustam causam dominos seculares, cur de vicario et fiscali ecclesiae Strigoniensis, aut quouis alio ecclesiasticorum conquererentur. Sed buiusmodi querelam praetextum esse, quo tegunt suum consilium, ut facilius consequantur quod a Vestra Maiestate petunt, tanquam legitimus de causis ad ea petenda inducti. Quod autem exponunt in sua supplicatione etiam tempore Diui Ferdinandi, liberum unicuique fuisse, tenere concio-