Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1576. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN
170 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS natores augustanae confessionis, ac ideo nunc quoque in ea libertate se conseruari supplicant, et instant lianc libertatem publico decreto confirmari. Si articuli ab anno 1548. usque ad annum 1563. aediti perlustrentur, apparebit nunquam fuisse lianc licentiam cuiquam in hoc regno concessam, imo in omnibus fere dietis contrarium reperitur, ut scilicet praelati et eorum vicarii, tales in omnium bonis constituant plébános et concionatores, qui veram catholicae ecclesiae doctrinam proíiteantur. Et catholica ecclesia quae sít, in articulis anni 1550., communibus omnium Statuum et Ordinum sententiis, declaratum est, romana videlicet, cui tanquam unicae et perpetuo sibi constanti, et ab omni errore alienae, ut omnes regnicolae adhereant, tunc est decretum. Quapropter non potuimus nec debuimus consentire, ut nunc aliquid aliud constitueretur de negocio religionis, quam est in prioribus dietis constitutum. Nobis autem non consentientibus, non videtur esse iustum, ut contra constitutiones communibus utriusque status ecclesiastici videlicet et secularis votis aeditas, ad instantiam alterius status nunc aliae aedantur. Cum non possit ulla constitucio aut decretum íieri, nisi uterque status, aut saltem maior pars utriusque consentiat. Proferunt in medium domini seculares certos articulos decretorum, quibus volunt confirmare, quod etiam reclamantibus ecclesiasticis, per solos seculares iure poterit noua fieri constitutio de religione. Qui tamen nihil faciunt ad propositum. Primo enim Art. 45. decreti Vladislai, anno 1492. aediti, ne mentionem quidem facit huius rei, sed vult ut in causis spiritualibus regnicolae, non ßomam, sed ad ordinarios in prima instantia citentur. Quod xitroque statu consentiente, et olim decretum fűit, et nunc obseruatum. Deinde quod articulus 40. eiusdem decreti dicitur factus esse reclamantibus ecclesiasticis, id debet intelligi, saltem de poena mortis ibi constituta, in quam ecclesiastici consentire non potuerunt, ne si consentirent, irreguläres íierent. Quantum vero ad rem ipsam quae ibi prohibetur attinet, uterque status in eam consensit, sicut plures aliae constitutiones, com-