Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1576. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN

168 A POZSONTT ORSZÁGGYŰLÉS sua, quod vicarius ecclesiae Strigoniensis, per fiscalem, concio­natores et parochos Augustanae confessionis citari facit in fo­rum ecclesiasticum, et dum non comparent, non solum eosdem parochos, verum etiam ipsos dominos terrestres, usque ad im­petrationem bracliii regalis vexat, contra leges Regni et nobi­litatis libertatem. Verum res aliter se habet, quia nullum neque parochum neque concionatorem, neque dominum terrestrem dictus vica­rius occasione Augustanae confessionis vexauit, sed cum ante annum ecclesias et parochos comita*uum Thwrocz et Lyptho, iuxta publicas Regni anuorum 1548. et 1550. constitutiones, visitaret, reperit, quod maior pars eorundem parochorum a fide catholica exorbitasset, inter quos erant nonnulli, qui a nullo catliolico episcopo ordinati, nihilominus sacra proplianis ma­nibus tractare et concionare auderent. Brigae, ubi nullus un­quam fűit episcopus, se ordinatos esse afíirmantes. Et licet secundum praenotatas constitutiones, seuere de­buisset idem vicarius animadvertere in omnes fidei catholici desertores, tamen tribuens aliquid tempori, eos quidem qui ab episcopis ordinati, postea ab Ecclesia defecerunt, paterne mo­nuit, ut in viam redeant, a qua aberrauerunt, neque seuerius aliquid in eos statuere voluit. Illis autem, qui, cum sacerdotes non essent, temere munus concionandi et sacramenta admini­strandi sibi usurpaueruut, mandauit, ut aut omnino in ordine •laicorum se continerent, aut ex Strigoniensi diocesi cliscede­rent. Quod et si illi se facturos tunc promiserant, tamen ani­mati a dominis terrestribus, et praesertim Francisco Reway, adhuc non fecerunt. Ideoque coactus í'uit vicarius, tam de do­minorum quam falsorum concionatorum contumatia Vestrae Sacratissimae Maiestati conqueri, ac mandatum a Vestra Ma­iestate obtinere, quo praecipiebatur dominis terrestribus, ut eiusmodi non ordinatos a catholicis episcopis parochos, de suis bonis eiicerent. At ne ad hoc quidem mandatum eiecti sunt. Proinde cum nullum aliud superesset remedium, citati sunt soli illi, non sacerdotes parochi, non propter confessio­nem Augustanam, sed propter temeritatem usurpandi sibi munus sacerdotum, ad quod vocati nou fuerunt. Et quia ne ad tertiam quidem citationem voluerunt comparere, proces-

Next

/
Thumbnails
Contents