Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1576. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN
1576. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRHAy. 163 merae nostrae Hungaricae vei Scepusiensis sententia atque voto expediri solent. Abusus vero, si qui irrepserunt, ita ut supplicationibus vestris, pro rerum et negotiorum qualitate, vei ad aulicam cancellariam (ad quam tamen, nisi absente forte cancellario nostro Hungarico, paucae, siue nullae remitti solent) vei bellicum consilium, cameramue aulicam remissis, eaedem vix longo temporis spatio inuestigari queant, adeoque cursitationibus, sumptibus et diuturniori mora fatigati, supplicantes tandem re infecta domum reuerti cogantur: tantum abest, ut nos ullo pacto probemus, ut nobis etiam, quae sic fiunt, vehementer displiceant. Neque omissuri sumus, quin talem ordinem instituamus, ac serio curemus, ut posthac in memoratis camerae nostrae aulicae et bellico consiliis, ac eorundem cancellariis, summa semper negotiis Hungaricis, eo pertinentibus, celeritas adhibeatur. Quae cum ita sint, neque meminerimus negotia illa quae mere Hungarica, ac vei ad iustitiam, vei iura, libertatesque regni, ac eiusdem fidelium subditorum pertinerent, cum extraneis (quos tamen praelibatum dominum genitorem nostrum colendissimum, ab eorundem consultatione haud prorsus exclusisse constat) deliberata tractataque fuisse, sed quia haetenus, non obstantibus publicis regni decretis, ea de re sancitis, obtineri non potuit, ut praeter dictum cancellarium, aliqui ex consiliariis Hungaricis, aulam nostram continue sequerentur, vei si qui forte liuc se contulerunt, iidem mox, nullo relicto succesore , recesserunt, cum eodem cancellario Hungarico tractare, vei si forte ea maioris momenti essent, ad caeteros quoque consiliarios, vei saltem hos, qui in propinguo commorantur, referre soliti simus; confidimus equidem nullám vobis de hac re ulterius conquerendi causam reliquam fore. Istud tamen etiamnum opportunum inprimis atque necessarium existimamus, ut decretis illis publicis in effectum deductis, duo adminus, unus scilicet ecclesiasticus, alter vero secularis consiliarius aulae nostrae continue adsit, neque sine successore inde recedat; quo sic eorundem opera atque consilio in rebus Hungaricis uti, ac partibus supplicantibus tanto 11*