Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1576. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN
164 A POZSONTT ORSZÁGGYŰLÉS facilius, prout iustitiae et aequitati consentaneum fuerit, subueniri possit. Porro ad protestationem vestram, ac eam maxime partém quod attinet, qua vos ad dietam vocatos non venturos esse declaratis, licet ea praeter rem, nulloque nostro merito interposita, ac vestrae in nos obseruantiae parum consentanea esse videatur, tamen cum praefati filii nostri cbarissimi literis edocti simus de iis, quae a vobis non multo post ad boc deputati, Serenitati suae in excusationem vestram exposueriut, atque ex iisdem intelligamus, vos errorem vestrum agnoscere : nos vestrae illi excusationi benigne acquiescimus, ita tamen, ut nobis omnino persuasum sit, vos in posterum, quanclocunque siue de publicis, siue priuatorum necessitatibus, ad nos, vel Serenitatem suam aliquid referendum duxeritis, maiori erga utrunque modestia usuros, in dietis vero, quae non solum ob publica, ad regni istius defensionem et securitatem pertinentia, sed priuata etiam singulorum negotia tractanda indici consueuerunt, visitandis, vos non minus, quam hactenus factum est, obsequentes promptosque exhibituros esse. De nobis ea vicissim vobis pollicentes, quae a rege, de vestra ac coniugum, liberorumque vestrorum permansione et commodis maxime sollicito, expectanda sunt. In quo patriae vestrae ac reipublicae christianae optime consulturi, ac id omnino facturi estis, quod officii vestri ratio a vobis exigit. Quod reliquum est, caesaream et regiam nostram gratiam vobis benigne deferimus. Datum in Ciuitate nostra Vienna, die trigesima mensis Januarii, Anno domini millesimo quingentesimo septuagesimo sexto, Regnorum nostrorum Romani decimo tercio, Hungarici decimo tercio, Bohemici uero vigesimo septimo. Maximiiianus. Ad mandatum sacrae caesareae Maiestatis proprium Obernburger. Külczim : Reuerendis, spectabilibus, magniflcis, egregiis, prüdentibus et circumspectis praelatis, baronibus, nobilibus, caeterisque statibus et ordinibus inclyti nostri Hungáriáé regni iam Posonii congregatis, deuotis et fidelibus syncere nobis dilectis. Ez alatt: Praesentata regnicolis per serenissimum regem 6. feoruarii 1576. (Eredetije a bécsi állami levéltárban).