Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1576. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN

1576. JANUÁR- KS FERRPÁRIUN. 157 VI. 1576. Január 28. Rudolf ifjabb királynak, az országgyűlési tárgyalásokról, Miksa királyhoz intézett jelentése. Sacra caesarea regiaque Maiestas, domine ac genitor ob­seruandissime. Quam grauiter Hungáriáé regni status et ordi­nes exhibita eisdem in ipso diui Pauli festő Maiestatis Vestrae replica, me nihil minus cogitante, propter priuatorum nego­tiorum expeditionem minus commodam, medio et opera lo­cumtenentis, publico omnium nomine verba facientis, conquesti sint, seque (accedente etiam iterata omnium acclamatione) ab oppressione, seruitute et tyrannide huiusmodi Vestrae Maiesta­tis tempore inuectae, ac antehac in hoc regno nunquam usita­tae, (haec enim ipsius locumtenentis formalia erant verba) li­berari petierint, Maiestas Vestra ex literis manu propria hac de re scriptis copiose intellexii Quia vero iidem status et ordines lamentatione illa mi­nus necessaria non contenti, exhibito per nonnullos ex medio ipsorum deputatos supplice libello, ad caesaream Maiestatem Vestram directo, causam lianc ulterius urgendam susceperunt, mei officii duxi, re cum adiunctis mihi consiliariis deliberata, Maiestatem Vestram, transmissa ad eandem supplicatione praesentibus inclusa, de eodem negotio, ut momenti longe maximi, ita exempli plane alieni, denuo obsequenter sub­monere. Nam etsi supplicatio illa, verbali interpellatione (qua inter reliqua, nisi opportune prouideatur ad alia remedia ne­cessario confugiendum fore expresse declaratum fűit) longe sit mitior, tamen propter negotii magnitudinem, et adiectam circa finem protestationem, plane iniquam, neutiquam negli­genda vel dissimulanda, sed pro tuenda caesareae Maiestatis vestrae authoritate conuenienti modo omnino repellenda videtur. Ad rem ipsam vero quod attinet, consideratis rei cir­cumstantiis, diffiteri equidem non possum, eosdeni status et ordines suae hoc loci querelae aliquam fortassis causam ha-

Next

/
Thumbnails
Contents