Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)
II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1576. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN
158 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS bere. Sicut enim satis constat ipsos variis periculis, calamitatibus et aerumnis obnoxios, omnis generis incommodis priuatim et publice premi: ita mirum videri non potest, eosdem praesenti remedio indigós, morae, quae circa expeditionem negotiorum eorundem priuatorum, propter necessariam potissimum informationem, liinc inde sumendam, plerumque emergere sólet, praecipue vero quod pro qualitate rerum ipsorum negotia diuersis in locis tractanda sunt, impatientes esse. Cum autem is sit negotiorum Hungaricorum status, ut ad cauendam rerum confusionem, pro diuersitate negotiorum, diuersae expeditiones necessario babendae sint, nec uno eodem in loco, prout ipsi desiclerant, omnia tractari possint, sed cum antebac, subortis ea de re difficultatibus, quis circa expeditionem rerum Hungaricarum ordo seruandus, quodque suo quaeque loco, ea videlicet, quae iustitiam, iura et libertates regni coucernunt, in Huugarico, quae cameralia in camera, bellica vero in bellico consilio expedienda sint, publico etiam decreto cautum et sancitum sit, prout Maiestas Vestra ex adiuncta constitutionum dietalium annis LVIIII. LXIII., praecipue vero LXVIIII. de super emanatarum plenius cognoscet; eisdem constitutionibus et precipue decreto nouissime edito, ut puta prae caeteris claro et aperto etiamnum inbaerendum, nec ulla boc loci, in bellicis praesertim et cameralibus, qnae scilicet ad caesaream potius Maiestatem Vestram, quam ad quemuis alium spectant, negotiis, mutatio, citra magnum confusionis et difficultatis periculum, institui vei admitti posse, sed ordini, prius obseruato etiamnum insistendum videtur. Abusus vero, si qui irrepserint, (prout in praesenti diéta de diuersis negotiis mere Hungaricis, Grermanico idiomate ad me scriptum fűit) omnino tollendos, ac serio cobibendos et, ut in quantum uspiam fieri potest, omnis conquerendi occasio Hungaris praecidatur, in expediendis eorum negotiis, pro occasione rerum et locorum, ne inutilibus expensis fatigentur, summám semper celeritatem adhibendam censeo. Quod autem attinet ad illám, qua ordines et status in proponenda ipsorum querela praeter rem usi sunt immodestiam, praecipue vero ad protestationem de dietis ulterius non visitandis interpositam; etsi regnicolae (quod ipsos fortassis