Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 6. 1573—1581 (Bp., 1879)

II. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1576. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN

156 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS supplicationum nostrarum, in integrum restituere, cum consi­lio suo Hungarico eas tractare, et per dominum cancellarium nobis relationem facere, mandatis etiam ex ea cancellaria da­tis, quae hodie, ut cum benigna venia Maiestatis Vestrae sa­crae dicere liceat, ob officialibus Maiestatis Vestrae sacrae praesertim Germanis, ludibrio utplurimum habentur, robur et vigorem apud omnes restituere, nec ad peregrinas cancel­larias, extremo probro et damno, nos ablegare, ne inter caete­ros aliarum nationum subditos Maiestatis Vestrae sacrae, soli vetusta libertate, nulla nostra culpa spoliati esse videamur. Alioquin domine clementissime, nisi Maiestas Vestra sacra bas tarn dignas, tam necessarias praeces nostras, quas extre­ma incredibilium malorum nostrorum moles a nobis apertius declarandas, per vim propemodum, non sine acerbissimo ani­morum nostrorum dolore et lachrymis, extorquet, in tantis ma­lis penes üdém Maiestatis Vestrae sacrae et reipublicae Chri­stianae constitutis, exaudire et magnitudine calamitatum no­strarum affici dignabitur. Protestamur coram Deo imprimis, deinde Maiestate Vestra sacra, nos quidem a fide et fidelitate Maiestatis Vestrae sacrae nunquam discessuros, secl in ea constantissime morituros, caeterum in manifestam istam liber­tatis nostrae abrogationem, cum extremo nostro et liberorum posterorumque nostrorum declecore, minimé consensuros, nec ad accipienda ex peregrinis consiliis et cancellariis Maiestatis Vestrae sacrae, contra morém, cum nostrum tum aliarum pro­uinciarum suarum, responsa, id quod haetenus grauissimis sumptibus, cursitationibus infinitis, nullo omnino commodo fe­cimus, etiam si re infecta domum nobis sit redeuudum, in po­sterum ituros, neque etiam si ad dietam vocabimur, venturos, eo quod supplicationes nostras non audiri, tanto minus vero miseriis et calamitatibus nostris subueniri videamus. A Maie­state Vestra sacra clemeűs responsum expectamus. Eiusdem Vestrae sacrae Maiestatis Caesareae fideles subditi et seruitores Status et Ordines Regni Hungáriáé. Kivid : Ad sacram Caesaream Maiestatem Immilis supplicatio Statuum et Ordinum regni Hungáriáé. (Eredetije a bécsi állami levéltárban.)

Next

/
Thumbnails
Contents