Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

VI. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYÜLESEK.1565-1572.

504 HORVÁT- KS TÓTORSZÁGI GYULÉStifí servandam esse suramis votis optarent, praesertim cum exiguae reliquiae dicti Comitatus Crisiensis non ita pridem insignem a Thurcis acceperint cladem; perpensa tamen periculorum instantium magnitudine, atque expensarum Sacrae Maiestatis Caesareae et Regiae, Domini eorum clementissimi, mole, qua Suam Maiestatem Caesaream per factiosos atque rebelles et per hostes Cliristiani nominis gravatam esse agnoscunt atque animadvertunt; considerata et perpensa etiam Suae Maiestatis Caesareae atque Regiae voluntate, per Oratores praedictos copiose et luculenter proposita, ut sese Decreto atque praescripto fidelium suorum Statuum atque Ordinum Regni Hungáriáé conformarent, atque obsequenter in exemp­tionibus praesertim et privilegiis Monasteriorum atque Ecclesi­arum, deinde Comitatuum atque Oppidorum etc., a diuis quon­dam Hungáriáé Regibus, feliciori et tranquiliori rerum statu concessis, proximisque eorum aliquot Conventibus et Comitiis ad pacatiora usque tempóra suspensis atque abrogatis, quo Cliristiani nominis bostis conatus communibus auxiliis atque subsidiorum collationibus, quatenus fidelium suorum subdito­rum auxilio fieri possit, remorarentur atque repellerentur, componeret, Status et Ordines Regni decernunt: partes quo­que ultra Colapim liabitas et reliquias Comitatus Crisiensis connumerandas, subsidiumque pro publica defensione, commu­nibus votis ex omnium Ordinum atque Statuum bonis oblatum, connumerandum atque exigendum esse: per expressum decla­rantes, quod in buiusce subsidii administratione neque bona Vicebani, neque Viceprotbonotarii, neque Yicecomitum, neque Judicum Nobilium, neque Notariorum, ac aliorum oíficialium, qui hactenus, praetensa cuiusdam immunitatis consuetudine, tam subsidium ex illorum bonis Regnicolarum oblatum, quam etiam labores dierum ad finitima loca dare et praestare con­suetos hactenus recusarunt, instar aliorum Nobilium Regni istius, ad pacatiora usque, ut praemissum est, tempóra, connu­merentur, et labores decretos per Regnicolas ad confinia, pro Patriae conservatione, statutis temporibus praestent. Quia autem satis superque constat, in hoc quoque Regno Sacrae Maiestatis Caesareae atque Regiae, similiter ut in Regno Hungáriáé, superioribus bisce annis plurimas domos et

Next

/
Thumbnails
Contents