Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
VI. HORVÁT- ÉS TÓTORSZÁGI GYÜLESEK.1565-1572.
1565 — 1572. 505 possessiones ac loca, etiam antea colonis numero frequenti habitata, igne et ferro liostis vastata atque desolata penitus fuisse, colonosque in plerisque locis diminutos partim, partim vero auctos esse, iuxta Maiestatis suae Sacrae voluntatem, ut noua connumeratio totius Regni fiat, obsequenter consentiunt, daturosque se operám fidelem pollicentur, ne metu novae connumerationis coloni ipsorum, maximé in finibus atque vicinio aliarum Provinciarum degentes, perterriti, ad tempus migrare aliquo praetextu exquisito colore, permittant. Item Sacra Maiestas Caesarea, ubi Status et Ordines dictorum Regnorum clementer hortatur, ut considerata pernecessaria finitimorum Oppidorum, Castrorum, Civitatumque fortificatione ac restauratione, iuxta praeteritae ipsorum Dietae Articulos, promissum ac decisum numerum laboratorum de bonis suis dare explereque, eosque, qui hactenus dare eiusmodi laboratores recusassent, sine ulla mora ad praestandum, eo quo loci necessitas postulaverit, per Bános cogi et compelli debeant et teneantur; quamvis praefati Status et Ordines fideles Suae Maiestatis non ignorent, huiusmodi finitima Oppida, Castra, Civitatesque in confiniis extremis dictorum Regnorum posita esse copiosissima, quae omnia, si possibile esset, restaurari et fortificari operae precium esset; neque ipsi Status et Ordines suam denegabuut pro posse operám iu restauratione Oppidorum, Arcium finitimarum, unde extremum illis sequeretur periculum: decreverunt itaque, non parcendo extremae inopiae miserorum colonorum suorum, ut Oppidum Kaproncza, in maximo periculo positum, ex Comitatu Yarasdinensi per duos processus Judicum Nobilium, videlicet Christophori Palffy et Georgii Madarasi, item ex processu Joannis Ruskoczy Judicum Nobilium Comitatus Crisiensis, per colonos cunctorum Dominorum et Nobilium, Statuumque et Ordinum in praescriptis tribus processibus bona babentium, fortificetur et restauretur; ita, ut a singulis portis seu fumis laboratores pedestres sex, robora quercina cubitorum duodecim quatuor, item a singulis duabus portis seu fumis virgultorum currum bene oneratum unum, ad fortificationem praefati Oppidi seu Civitatis Kapronczensis praestare debeant. Item processus Joannis Puhakocy et Christophori Bede-