Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1566. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

1566. FEBKUÁII- ÉS MAUCZIUSBAN. 43 istius regni Hungáriáé kucusque sustinuerit et nimc quoque caesarea et regia Majestas sua sustinet. Xec dubitat Sereni­tas sua, quin banc statuum et ordinum contostationem sacr& caesarea et i'egia Majestas clementi, benigno et grato animo acceptura, et pro commodo fidelium suorum regnicolarum in posterum, quicquid unquam poterit, non minus atque hucusque fecit, benevolo ac paterno animo factura sit. Manifestum etiam est, quod ipsi quoque status et ordi­nes jam inde a quam plurimis annis in aerumnis et adversita­tibus praegravibus, in ipsorum scripto partim enumeratis, fidelia et praeclara admodum sui erga pátriám amoris speci­mina ediderunt, idemque et imposterum eos fideliter et strenue facturos Serenitas sua confidit, simul ac caesareae et regiae Majestatis nomine ad hoc benevolenter hortatur. Siqui­dem norunt iidem status et ordiues eos in hac re non solum sibi ipsis et ipsorum conjugibus, liberis et facultatibus consur lere, verum etiam rem Deo optimo maximo gratam et accep­tam, perpetua laude dignam facere. Et quia status et ordines hoc loco nonnulla gravamina, quae in bis perpetuis bellorum motibus subsecuta esse dicun­tur, commemorant, eos nempe ultra constitutiones publicas militaribus expeditionibus et eorum subditos bis cohaerentibus laboribus onerari, fundos eorum vastari, necnon bona eorun­dem arcibus per Majestatem caesaream recuperatis applicata non remitti, atque officia ad exteros transferri; haec vero gra­vamina talia sint, quae saltem per caesaream et regiam Majes­tatem commode discerni queunt: Serenitas sua omnia haec ad ejus caesaream Majestatem necessario remittit, quae haud dubie de bis omnibus, et iis maximé, de quibus in prioribus regni conventibus jam transactuin est, clementer statuet et definiet, quod justitiae et aequitati consonuni fuerit, qua in re Serenitas sua ejus partes apud Majestatem suam, meliore atque poterit modo, interponere dignabitur. Quod autem status et ordiues inter caetera referunt, quendam Majestatis suae capitaneum indigna quaedam verba protulisse, id Serenitas sua, (si ita contigit) molesto et aegro animo fert, nec dubitat Serenitas sua, quin etiam Majestas

Next

/
Thumbnails
Contents