Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1566. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.

44 A I'OZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS caesarea non minus aegre hoc latura sit, et effectura, ut talia post hac impune non fiant. Caeterum ad unius floreni per status et ordines regni ohlati contributionem quod attinet, serenissimus princeps adhuc insistit articulis in libcllo propositionum ex parte caesa­reae Majestatis statibus et ordinibus porrecto compraehensis. Id enim ingens regni necessitas et periculum instans nisi Deus averterit, omnino requirit. Hortatur itaque Serenitas sua sta­tus et ordines serio et benigne, ut pro sua erga Majestatem caesaream et regiam, ac erga pátriám communem, conjuges ac liberos amore, biennalem trium ílorenoram contributionem non secundum sessionum integrarum numerum, sed juxta fumos praestare non graventur. Ut vicinae quoque nationes hoc eorum bono exemplo eo alacriores ad ferendam eis opem excitentur, et quemadmodum nunc május periculum ab hosti­bus imminet, tanto etiam majorem contributionem dare con­sentiant. Nam quicquid in hac re ab ipsis contribuetur, id totum non in alium usum, quam in defensionem ac permansio­nem ipsorummet ac totius patriae convertetur. Nec videt etiam Serenitas sua, quomodo circa modum connumerationis. in eaesarea propositione deseriptum, aliquid mutari possit, idque ex causis et rationibus in dicta proposi­tione dilucide expressis; nec modum istum connumerationis secundum fumos seu viritim adeo gravem status et ordines sentient, maximé si curabunt, ut ditior colonus pauperiorem sublevet. Ubi etiam status et ordines dicae ipsius exactioni primum terminum ad ipsum Pentecostes, alterum vero ad sancti Martini festum constituunt, videtur Serenitati suae in praesenti rerum statu et periculo, ubi celeriori subsidio opus est, solutionem tardiorem futuram; consentit tamen Serenitas sua, ut primus terminus sit in festő Pentecostes, alter vero in divi Michaelis. Annuit etiam ejus Serenitas, ut subditi, qui sunt sub Thurcis, mediam contributionem solvant, qui praeterea anno proxime elapso aut ab hoste, aut a milite domestico incendio aut alio modo totaliter vastati fuerunt, durantis ista contribu­tione exempti habeantur; illi vero qui metu instantis periculi aufugerunt, quo et illi citius ad pristinas sedes revertantur, si

Next

/
Thumbnails
Contents