Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1566. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN.
42 A I'OZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS miserorum nobilium, praeter omnem viam iuris, occupata, dignetur ipsis Warday et praefatis nobilibus clementer remitti iubere. Item castellum Gagli nobilium Mondolay, quod Bebeck modo possidere, et quod ipse Mondolay iure mediante obtinuisse dicitur, Maiestas regia per omnia oportuna rem'edia restitui facere dignetur. Praeterea nobiles de utraque Zabadi in comitatu Tholnensi, quos dominus Franciscus Tahy ad Jak occupasse et ex nobilibus rusticos fecisse dicitur, Maiestas sua dignetur ab liuiusmodi onere liberare, ne ex nobilibus rustici íiant. (Egykorú irat a bécsi titkos levéltárban.) Y. 1566. Márczius 13. Károly föherczegnek az országgyűléshez intézett leirata. Replicatio Serenissimi principis ac domini domini Caroli archiducis Austriae, Statibus et Ordinibus regni Hungáriáé assignata, die XIII. Mártii anno Domini MDLXVI. Serenissimus princeps ac dominus Carolus archidux Austriae etc. Dominus noster clementissimus, benigno auimo percepit ea, quae domini Praelati, Barones, Magnates, Nobiles caeterique status et ordines bujus inclyti regni Hungáriáé, ad sacrae Homanorum caesareae ac Hungáriáé et Bobemiae regiae Majestatis etc. domini nostri clementissimi propositionem, die decima nona Februarii proxitne praeteriti publice oblatam, responderunt. Et primo quidem gratum est Serenitati suae status et ordines excusationem absentiae suae caesareae Majestatis in lioc generali regni istius conventu simul obedienter admisisse, et tarn pacienter et aequo animo ferre, quin etiam peculiari quadam animi gratitudine eos etiam agnoscere, immensas illas curas, sollicitudines, labores et sumptus, quos felicis recordationis caesarea et regia Majestas pie jam defuncta, et praesens quoque caesarea et regia Majestas, pro defensione inclyti