Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. SZEPTEMBER- ÉS OKTÓBERBEN.
1572. SZEPTEMBER OKTOBER. 4,6 1 De transmissionibus Ciuitatis Zakolcza per Dominum Magistrum Tauernicorum adiudicandis, Maiestas sua. re deliberata, id statuet, quod juxta aequitatis normám fieri posse existimauerit. Ad eam vero controuersiam, quae inter Reverendissimos Dominos Arcbiepiscopum Strigoniensem et Episcopum Vaciensem, ratione Decimarum Comitatus Neogradiensis existit. discernendam finiendamque, Maiestas eius Comissarios deputatura est. Statutum Regnicolarum; ut Nobiles in eorundem propriis territoriis liberam potestatem liabeant fodinas quaslibetcolendi. solutis Maiestati suae urburis, iuxta decreta Uladislai Regis etc., Maiestas sua clementer probat. Attamen sub hoc decreto non compreliendantur minerae cuiuscunque generis salis, quae Regalia esse, et ad solam Maiestatem suam pertinere ubique censentur. Porro quod ad fortificationem locorum finitimorum spectat, equidem bactenus magnus in operis gratuitis, ad rem hanc praestandis apparet defectus, cum annotationes eorundem a structurarum praefectis missae examinantur. Ita quod per hos tres annos a proximis Comitiis anni sexagesimi noni secutos, vix quarta pars earum praestita deprehendatur; id quod praecipue ex illa distributione, quam ad Statuum requisitionem sua Maiestas antea fecerat, prouenit; quod forte eo in loco, quo deputatae erant operae, eo anno non potuit aedificari, alium vero locum, ubi aedificatio instituta erat, operae huiusmodi non erant deputatae, sicque et primus locus suas non habuit, et alter etiam carere debuit; et sie utrinque labores illi invanum praeterierint. Itaque sua Maiestas etiamnum benigne postulat, ut Status distributionem earum suae Maiestati ipsaemet permittant liberam. Illa etenim quoquo anno et ex omni parte nouerit, quo praecipue, et quantum earum ad singulas fortiheationes debeat destinari. Certo autem sibi persuadeant Status, quod sua Maiestas eas non inutiliter collocari permittat, neque etiam plus earum, quam publicae constitutiones admittunt, exaetura, aut subditos ultra debitum sit aggrauatura; modo tideles Status etiam curent et enitantur, quo eae operae suo debito modo et plenarie praestentur.