Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. SZEPTEMBER- ÉS OKTÓBERBEN.
462 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. Quae postremo loco fideles Status et Ordines de conuentu in Thwrocz, per Dominum Episcopum Agriensem, restaurando postulant, ad ea Maiestas sua primo quoque tempore se resolutura est. Et haec sunt, quae Caesarea Regiaque Maiestas ad articulos Maiestati suae scripto exhibitos, benigne, clementerque respondere voluit. Quibus istud subuectendum, ac ipsis fidelibus Statibus et Ordinibus in mentem vocandum duxit, quod etsi Maiestas eius subsidio, in saepedictis nouissimis Regni Comitiis Maiestati suae oblato, et per eandem acceptato, clementer acquiescit, ab illo tamen tempore animaduertit, in eius exactione magnum apparere defectum; quamuis enim primi termini solutio ad primam diem mensis Augusti proxime praeteriti fuerit praestanda, ac proinde Caesarea Regiaque Maiestas Camerae suae Hunga-ricae non ita pridem iniunxerit, daret operám, ut si non totam Dicam, saltem certam pecuniae summám ad decimum quintum eiusdem mensis Augusti, vel si id fieri non posset, ad primum diem praesentis mensis Septembris coliigeret, et pro militum. quibus ea pecunia a Maiestate sua destinata erat, solutione in promptu baberet; tamen dicta Camera, quam in eo solicitando nrgendoque nibil studii vel diligentia praetermisisse, ac tam Comitatus, quamDicatores,etMaiestatis suae, et ipsius Camerae literis, aliquoties requisiuisse constat, non solum parum bucusque efficere potuit, eo, quod tum temporis et ante paucos quidem dies, in multis Comitatibus, necdum ea, quae ex publico nouissimae Dietae decreto fieri debet, noua portarum connumeratio absoluta fűit: verum etiam eidem Camerae a Dicatoribus Ultradanubianis indicatum est, exactionem huiusmodi Dicae, propter Dominorum et Nobilium, Vice Comitumque ad Serenissimi Hungáriáé Regis coronationem, aduentum, esse suspensam; biucue accidit, ut ex primi istius termini Dica eo tempore tria tantum florenorum millia ad eandem Maiestatis suae Cameram administrata fuerint. Quoniam vero res haec in graue Maiestatis suae praeiudicium cedit, atque insuper istud inde sequitur incommodi, quod damna illa et violentiae, de quibus fideles Regnicolae ante hac toties conquesti sunt, ob tardiorem huiusmodi militum solutionem, — minus etiam caueri