Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. SZEPTEMBER- ÉS OKTÓBERBEN.

456 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. Cumque Capitulares officium suum in templis oppidi commode exequi, suaque, quae velint priuilegia et scripta ibi. dem asseruare possint, non videtur suae Maiestati causa suf­ficiens, quod usum superioris templi tantopere urgere deberent-Decimarum propriarum permissio eo in statu aeque permanet, uti antea per suam Maiestetem conclusa, et per status Regni decreta est; ut videlicet sua Maiestas iis decimis prae aliis uti, easque ad Arcium usus et commeatum praepa­randum conuertere possit. Quod si tamen Capitulares de non soluta arenda aliqua baberent querimoniam, eam proferant; tunc sua Maiestas, quod aequum est, constituere benigne pro­pensa est. Quod vero ad extraneas personas, quae in Agriensi et aliis Capitulis babentur, ac inter alios Petrum Illicinum atti­net, Maiestas eius cum Consiliariis suis Hungaricis delibera­bit, ac quod aequitati consentaneum erit statuet. Ut exteri mercatores et artiíices Jaurini morantes, do­mosque proprias liabentes, instar aliorum publica Ciuitatis onera subeant, iustum esse censet sua Maiestas ; idque ut fiat, ante bac mandauit, et etiamnum mandatura et effectura est; sic tamen, ut milites stipendiarii sub eo numero non intelli­gantur. De bonis ad Arces Maiestatis suae occupatis, declara­tioni in nouissimo Conuentu factae insistit; ita scilicet, ut si qui etiamnum sint, qui bona eiusmodi iure dominii ad ipsos spectare, secundum memoratae nouissimae Dietae Decretum, sufficienter comprobare queant, iis bona illa eodem modo, quo iuxta Decretum anni M.D.L.XIX. alliis nonnullis factum, re­stituatur; illi vero, qui pretensiones suas sufficienter probare nequeunt, ad ius ordinarium, ut ibi ius suum deducant, remit­tantur. Cumque Maiestas eius baue suam resolutionem par­tium superiorum Regni buius Capitaneo generali, Joanni Rueber, ac Maiestatis suae Camerae in iisdem partibus, iam pridem significauerit; non dubitat, quin eidem se obsequenter accomodaturi sint; sin vero secus factum sit, Maiestas sua offert se, ut etiamnum id fiat, serio curaturam esse. Articulus, ubi bona fidelium suae Maiestatis qui vigore transactionis, cum Transsiluanis initae, occupata sunt, et ad

Next

/
Thumbnails
Contents