Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)

V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. SZEPTEMBER- ÉS OKTÓBERBEN.

15 72. 3ZEPTEMBKR OKI ÓBER. 457 Íme ab iis possidentur, eisdem restitui, et in antiquá eorum libertate illos conseruari petunt: banc babét declarationem. quod cum baec querela a Regnicolis antea etiam esset pro­posita, deliberatum et conclusum fűit, ut quaeque pars illud retineret, quod eo tempore tenuit, quando Caesarea Maiestas cum defuncto quondam Vayuoda Transsyluaniae, de bonis extra Transsyluaniam controuersis, certum contractum iniit. Deinde, cum eo tempore aliqui Comitatus inter suam Maiestatem et dictum Transsyluanum permutarentur, et inde sequeretur, ut aliqui Caesareae Maiestatis fideles in iis Comi­tatibus bona baberent propria. qui Comitatus Transsyluano adiudicati fuerant, vicissim aliqui ex Transsyluanis in Comitati­bus Caesareae Maiestati adiudicatis possessiones tenerent; deliberatum tunc est, ut cuique proprietario possessio, et usus suorum bonorum, quae tunc bábuit, permítteretur, sic tamen, ut publicas contributiones Principi eius terrae vel Comitatus debitas, ei domino praestarent, sub eius iurisdictionem deuene­rant, Ea conclusione facta, fideles Status etiamnum debebunt esse contenti. Quod si tamen aliqui ex fidelibus suae Maiestatis ad bona, per Transsyluanos eos possessa, aliquam iustam actio­nem babeant, et superincle iura et priuilegia sua produxerint, ostenderintque; sua Maiestas benignam quoque operám, in com­pellando propterea TVayuoda, et alias causa pro aequitate iu­uanda, promittit. De puteis salium, Maiestas eius cum Consiliariis suis Hun­garis deliberabit, ac quod aequitati congruum fuerit, statuet. Constitutiones anni MDL VI. de libera migratione colo­norum, nouissimis Comitiis a Maiestate sua in eiusdem Replica approbatas, etiamnum unacum Statibus confirmat, et in con­trarium decreta aut decernenda irrita pronunciat; iussura etiam legem banc in bonis Maiestatis suae propriis ubique obseruari. Insolita Tricesimae exactio, ut, iuxta Statuum bumilem supplicationem, e meclio tollatur, Maiestas sua iustum; clau­sulam vero de agricultura Nobilium, cuius eductio libera esse debeat, omittendam esse censet; datura niliilominus ordinem, ne quis, praeter aequitatem, nouo ac indebito modo grauetur.

Next

/
Thumbnails
Contents