Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 5. 1564—1572 (Bp., 1877)
V. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1572. SZEPTEMBER- ÉS OKTÓBERBEN.
440 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. Ungarice priuilegia sua producant, ut illis visis et cognitis, iu ipsorum immunitate conseruentur. 0 Porroj quoniam Sacratissima Maiestas sua Cesarea iu locum Dominorum Judicum ordinariorum superiori anno demortuorum, alios substituere dignata est, et hac quoque in parte fidelibus suis regnicolis paterne prouidit, atque illi sub bac Diéta Magistros quoque Protonotarios et Vicegerentes suos more solito constituerunt; propterea aequum et iustum censent Status et Ordines, ut publica iudicia suis temporibus celebrentur, eamque ob causam unanimiter statuunt et concludunt, quod Comitatibus partium Ilegni superiorum, ultra citraque Tibiscum existentibus, iudicia in ciuitate Eperies celebrentur, que principium liabeant octauo die festi Beati Georgii Martyris, ac durent diebus quadraginta, exeptis festis. Prelati vero, qui illis iudiciis intersint, erunt Domini Prepositus Leleziensis vel Yicarius aut Lector Agriensis, Barones vero Dominus Franciscus de íteua, aut Dominus Gaspar Draskouitb, aut Dominus Emericus Forgacli. Si autem Assessores, qui nunc in sede Judiciaria babentur, eo ire non possent, eligantur ibidem alii per Dominos Judices ordinarios, et prestent consuetum iuramentum. Sint autem utrobique Assessores viri literati, latiné lingue non ignari et iurisperiti. Ad reuidendas vero appellationes earum partium Dominus Locumtenens eo proficiscatur, et eas adiudicet. Cui ibidem in Eperies, non alibi, in reuidendis iisdem appellationibus, adesse debeant Domini Episcopus Waradiensis et Dominus Nicolaus de Bathor Judex Curie, Dominus Locumtenens Palatinalis, Dominus Joannes Peteo et Dominus Gaspar Magochy. Partibus istis, et Comitatibus ultra citraque Danubium sitis, quia propter temporis angustiam et buius Diete longiorem forte exitum, iudicia non poterunt celebrari, ideo illa anno proxime instante celebrentur in hac Ciuitate Posoniensi, ad octauum diern festi Beati Luce Euangeliste, que similiter durabunt diebus quadraginta, exceptis festis diebus. Prelati, qui eis interesse debebunt, sunt Dominus Electus Episcopus Tiuiniensis, aut Dominus Prepositus Jauriensis, Barones vero Dominus Franciscus de Heua, aut Paulus Chobor, aut Emericus de Mere. Appellationes autem partium istarum Dominus